Aufsatz 
De Homero religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9*

Nunc vero, quod sit alterum hujus generis testimonium, jure quaeris. Sunt deorum ipsorum dicta, quibus, quid de sua sit natura habendum, homines docent; modo ipsi quoque, quum humanam fingantur induti naturam cumque ea animi perturbationibus sint obnoxii, quo tempore testimonium dare traduntur, sobria compareant ac tranquilla mente, tales quidem, qualem habemus Minervam O0d. III, 231, ubi Telemachum, qui falsam ac perversam de diis opionem prodiderat, perstringit, refellit et his verbis recta docet: Pe. 926 9X TrN6hey IyJoa S6xr ¹). Simile habes aliquid in Od. XII, 117, ubi temeritatem impietatemque dea Circe Ulixi exprobrat, quippe qui ne cum diis quidem immortalibus contendere dubitet. Quanti vero dicta deorum apud ceteros fuerint homi- nes Homericos, praecipue ex Jl. XXIV, 220 patet, ubi Priamus, qui et propter senectu- tem et propter dignitatem regiam venerabilis majoreque auctoritate erat inter aequales suos, ab Iri dea admonitus in eo erat, ut Hectorem, filium suum interemtum, redemturus in Graecorum castra proficisceretur, uxorem tristem ac sollicitam, quae ipsum retinere enitebatur, his verbis increpat et sedat: Quodsi alius quis, homo mortalis, velut vates, vel haruspex, nos monuisset, mendacium id esse diceremus; at vero ipsam deam audivi ejusque faciem spectavi. Quibus verbis senex ille miseria fractus et oppressus, quid aliud vult significare, nisi se deos optima scire, optima monere omnisque fraudis esse expertes, firmissime persuasum sibi habere..

Tertium denique genus testium omni fide dignorum statuo esse Graecorum reges ac principes, qui quum rebus sacris, ut ex plurimis locis carminum Homeri ²) apparet, prae- essent, hoc ipso munere omnis religionis, quam a patribus velut heredidate acceperant, erant custodes ac conservatores. Quid igitur censes? Cur non sint ii, qui propterea apud aequales suos tanta erant auctoritate, ut omnem in eorum dictis ponerent fidem, fide dignissimi nobis habendi? ³) Quod ne dubites, ipse cavit Homerus, qui II. II, 80, praesidium illud Graecorum, Nestorem dico, quem cum senectutis reverentia, tum sapi- entiae ac prudentiae laude apud aequales suos floruisse, omnibus notum est, narrat esse professum, se Graecorum nemini plus fidei quam Agamemnoni habere: ei biy Tur d

SvEiv&Z21v)o; Evev, 9e5ö« zey xhieenDy J⸗y 3; be ptν τp⸗ Ay 215 coera

d

¹1) Naegelsb. Hom. Theol. S. 28 haec ait: Denn der Dichter kann eine Gottheit unmoeglich etwas sa- gen lassen, was der Vorstellung seiner Volksgenossen von der göttlichen Natur widerspricht. Cf Voss. Mythol. Br. Band l S. 21.

2) U. IX, 535, II Il 411 XI, 774 Od. III, 445.

³) Hes. v- 96:ν I Xl⸗ 92uXhe«c. Cf. Creuzer Symb. Band I, 731.

18