Aufsatz 
De Homero religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

0Gα Qαναόρο ν☚αραQo oñS Sαννσνκττ). Similiter affectum deprehendimus Achillem II. XXII, 14 20 et XXIV, 525, ubi ipse ob amicum amissum acerbissimo cruciatus dolore, suam mortem prope imminentei praesentiens Priamum et eundem summo dolore victum ac fractum his consolatur verbis:«& †⅜ επαικιηναυμισαασ νο eο⁸ εινιι⁷ mmk+ʒoτοννν, Lc X*/ ενοi 20τν§³μφεεας elοiν.

Qui vero inde collegerit ab antiquissimis Graecis deos esse creditos cultosque, qui neque hominum humanarumque rerum habuerint curam ²) neque, si habuissent, ad homi- nes tuendos satis fuerint potentes, maximopere fallitur, quod ipse luculenter perspiciet, ubi reputaverit ipsam Minervam Telemacho levitur illad ac temere dictum statim verbis admodum duris exprobrasse. Et quis ignorat, quoties apud Homerum notum illud de- prehendatur: Jvarzt*ο vrzyre? Quod quo jure cum Naegelsbachio ³) de finita ac circumscripta alicujus dei potentia debeamus intelligere, equidem non video. Sed haec hactenus. De eadem re in alia fortasse hujus commentationis particula copiosius agetur. Nunc monnisse satis habeo inveniri inter ipsos Christianos, qui cupidatibus animique per- turbationibus acti augustissimas sanctissimasque Christi doctrinas ac praecepta non modo aspernentur, sed etiam inquinent, corrumpant, pervertant.

Sed nunc ad aliam quaestionem venimus. Quaeritur nimirum, quibus potissimum personis apud Homerum occurrentibus tanta sit auctoritas, ut earum dictis inniti possi- mus fidemque habere. Cui quaestioni ut respondeam, tria illarum personarum sive te- stium genera judico esse statuenda, quorum princeps haud dubie ipse poëta est, modo planis verbis suam de natura deorum sententiam enunciet; duod vero quum epici car- minis videatur repugnare indoli a poëta nostro vix expectaveéris, nisi illos exceperis lo- cos, ubi numen aliquod, ut suo instituto adsit, precatur atque implorat; velut Od. I, 1. Il. I 1 et II, 484, ubi Musarum invocat subsidium. Ex quo id saltem intelligi potest, po- ötam superiorem aliquam credidisse naturam infinita scientia praeditam iisque virtutibus ac viribus exornatam, ut quae suis animi viribus homo studioque assequi nullo pacto potuerit, ipsius menti velut instillare posset eique par esset mirum in modum incenden- dae, inflammandae, ducendae. Quae omnia in divinam tantum naturam, sive in numen aliquod convenire, manifestum est.

1) Eustath. ad II. III, 365. ²) Naegelsb. Ilom. Theol. 1 28. ³) Naegelsb. llom. Theol. I, 13.