——
Sed priusquam hac auctoritafe freti ad opus accedamus, pauca videntur de modo ac finibus fidei testimonio illi habendae esse monenda. Nimirum sicut in librorum sa- crorum, quos Christiani Biblia sacra dicere solent, lectione facile fieri potest, ut legendo homines in errorem inducantur et falsa pro veris accipiant¹), quum neque omnes, qui ibidem loquentes memorantur, homines instinctu divino ducantur, neque omnium lectorum ita sint comparati animi, ut eos decet esse, qui rem adeo augustam cum fructu tractare volunt: ita si sparvis componere magna“ fas est, neque apud Homerum omnia dicta, quae deos divinasque res spectant, ita sunt accipienda, ac si contineant, quae ipse po- éta de diis, quae universa natio Graeca senserit Velut si quid homo ira aliisque animi perturbationibus commotus de diis eorumque virtutibus profert: nam qui sanae mentis non sunt, et non sunt ejusmodi homines, quomodo eos res divinas recte scire et intelli- gere integrasque aliis tradere credideris? Quemadmodum, ait Cicero(Tusc. III, 7, 15), oculus conturbatus non est probe affectus ad suum munus fungendum—, sic conturba- tus animus non est aptus ad exequendum munus suum. Habes v. c. Telemachum, qui ut patris reditum tot per annos frustra expectatum frustraque ex omnibus advenis quae- situm ipse exploraret, molestissimum ac periculosissimum susceperat iter. Quid mirum, ejus tandem ita percussam fractamque esse fidem, ut de deorum non modo providentia, sed etiam potentia desperaret, quod ex his ejus verbis patet: Obx àv Eorfe&Xεꝓν ꝙτ Tεvorr, 008“&i 920à 89 ν⁴0tev 2).— Pari modo Clixes ³) tot tantisque discriminibus re- rum vexatus tantum abest, ut omnem fiduciam in deorum ponat providentia, cujus jam saepissime expertus erat opem, ut etiam metuat, ne eorum sit voluntas immutabilis ac decretum, ut penitus pereat. Haud secus est in Menelao, qui calamitate rebusque ad- versis circumventus et ira commotus eo progreditur, ut ipsi Jovi, quem alias ⁴) religiose ac sancte veneratur, convicia fſaciat'). Ad quae recte Eustathius haec observat: Eroiuot
gressus fecerunt, ut in IIomeri carminibus Graecorum dii tales, quales communi universi populi con- sensu crediti sint, appareant. cf. Camann Vorsch. S 96. 1) Memorabiles sunt hi a viro, nescio quo, ingenioso conditi versus: Hic liber est, in quo quaerit sua dogmata quisque. Invenit et pariter dogmata quisque sua. ²2) Od. III, 227. ³) Od. V, 356. 4) II. III, 107. 350. 5) II. III, 356.


