— 6—
testimonium; quae instituta passim ad historicum usque tempus permanserunt et a verae historiae scriptoribus describuntur talia, qualia ab Homero scripta sunt. Quod quoniam non leve sententiae nostrae videtur esse praesidium, nonnulla ejus specimina proferre ab instituto nostro non alienum esse duco.
. Chryses, sacertos Appollinis, Apollinem his verbis precatur et alloquitur: ò Xpα» 2ρ½εενηαης(II. I, 40). Atqui a Strabone accepimus ¹) haud procul ab eo loco, ubi Troja quondam fuerat sita, multis saeculis post bellum Trojanum templi Appollinis re- liquias esse repertas cognomenque Sminthea, quod sacerdos deo tribuerat, ibi per- mansisse. 2).— Aliud specimen ejus generis est vindicta, qua apud Graecos ob interfe- ctos cognatos cognati poenam ab interfectoribus repetere solebant. Quam vindictam qui effugere volebat, patriam relinquebat; quod pari modo nobis Herodotus ³), Xeuophon, et Apallodorus prodiderunt atque Homerus 4).— Tertium denique specimen accedat mos ille Phoenicum, quo, ut ab Homero³) comperimus, lucri faciendi causa(xτπνταεν Aegypthum aliasque terras trequenter adibant; quem morem eos postea per diuturnum tempus retinuisse, Herodotus aliique historiarum scriptores memoriae prodiderunt ⁰). Sed quid multa? Evolve Strabonis Geographica, ubi statim initio apparet, quanti vir ille circumspectus ac cautus fecerit quae de conditione ac situ marium, terrarum et civitatum scripsit Homerus 7). Qui autem scriptor, sive poëta sive solutae orationis auctor, de rebus e vita communi sumtis testimonium adeo accuratum, adeo verum ac fi- dum perhbibuit, eum nonne censes omnem fidem mereri, ubi prodit quae in totius populi alicujus animis firmissime insita atque infixa sunt ab eoque anxie ac religiose servari et custodiri solent? Quae omnia in religionem cadere quis negabit? Profecto dignissi- mus est Homerus, cujus auctoritate firmiter nitamur, cujus testimonio omnem habea- mus fidem ⁵).
¹) Strabo. XIII, 605.
²) K. O. Nätler. 1. 1. S. 69.
*³) Herod. I, 35. Xenophon An: IV, 8, 28. Apollod. Vill, 6.
¹) II. II, 695. XXIII, 86. XXIV 480. Od. XIV, 380. Xill, 259. XV, 271. cf. K- F. llermann. Lehr-
buch der griechischen Staatsalterth.§. 104. N. 11. et Schol. ad Eurip. Hippol. 37 ed. Witschel. ³) 04. XIV, 186. XV, 415. G
⁶) Herod I, 1, 10 cf. Wachsmuth II. A. I, 141 et K, O. Mäller. Griechische Lit. S. 78.
⁷) Strabo I, 1: vs:XIa eh iget, zar e ünc“& ,εν vzt Tn⸗ Tsorεραρονν Ʒᷣꝑμιπν- 5iν. Og.rpoy r.*.
*⁴) Cf. Pascke. De Minerva, qualem Homerus finxerit. Sorau 1857 p. 3, 5: Io qua re— tantos pro-


