— 5—
deornm religiose recitabantur ¹), quod ſieri profecto non potuisset, nisi Graeci ipsi per- suasum sibi habuissent in iis patrum suorum religionem contineri ²) in mentemque sibi revocari. Quam ob causam tanta apud Graecos erat auctoritate, ut ejus carmina velut libri sacri(Biblia sacra) haberentur, quibus in scholis pueri erudiebantur ⁸) et viri se- nesque oblectabantur et ad sublimiora studia incitabantur. Unde factum est, ut omnem Graeci posteriores deorum notitiam cultumque ab Homero derivarent, quem simul cum Hesiodo ipse Herodotus, parens ille historiae, auctorem dicit esse theogoniae“). Neque vero id est accipiendum, quasi duo illi poëtae omnes Graecorum deos eorumque ordi- nem finxerint fictosque sine ulla haesitatione receperint Graeci coluerintque. Quis enim ab universo aliquo populo deos, quos antea ignoraverit, postquam ab uno alterove po éta sint ficti et commendati, vel somniabit sine ulla dubitatione creditos cultuque honora- tos esse divino? ⁵5). Sed de his nunc plura disputare supersedeo, praesertim quum, quan- tum ponderis Homeri, quantum Hesiodi apud Graecos habuerit testimonium, ex dictis sat superque appareat. Quibus tamen adjungas velim, quae de praeclaro illo Jovis simulacro tradunt, quod Phidias, ut esset decus et ornamentum templi Olympici, effinxerat. Quo in effingendo versus Hlomeri, qui sunt II. I, 528 599, ita artifex dicitur esse imita- tus, ut simulacrum quasi dicta poëtae visibili forma exprimere videretur e). Unde factum est, ut omnes id adspicientes majestate simulque clementia divina, quae ex ejus facie elucebat, moti atque perculsi reapse numen adesse crederent. Quid igitur de eo viro Graecos judicasse censes, quem tam exellentis tamque divini, ut ita dicam, operis verum credebant esse auctorem? Profecto nemo hodie dubitabit, quin Homerus certus sit ac fidus religionis Graecorum testis et auctor habendus, praecipue quum conspicuum sit,
quam integrum certumque de ceteris Graecorum conditionibus institutisque reliquerit-
1) Müller. Gr. Lit. S. 109.
²) Camann. Vorsch. S. 150: Die von Homer dargestellten Goetter sind nach dem allgemeinen Reli- gionsglauben der Griechen gezeichnet.
³) Bernhardy. Lit. S. 145 Fischer. B. I. S. 329.
*) Herod. II, 53. Cf. Freseuius. De Apollinis numine Solari. Marburgi 1846 p. 8.
⁵) Cf. K. O. Müller. Prolegomena zu einer wissenschaftlichen Mythologie S. 104 et Marcowitz. De summo Deo, quid existimaverint clarissimi Graccorum poëtac. Düsseldorf 1859 p. 2.
*) K. O. Mäller I.I. S. 261. Strabo. VII. 354; AFOεμ☚ο ννοισι IE 7o0 eioo, Zurd 75 ry THIAvAtvOy ens TuVXvSvPy, 0s i xxεαα‚ενννσ LE/O FToutcetv Thv 6 bro c.
3— 5.„„„1,—51. 4.„„..„ örI pds iy O5οο 8u“&r6 K22heNxy TO5? eh DvEnab, Sn 5 νσν„*ε˙οσνπ XͤpPOviν
POia dν zure r. 1.


