Aufsatz 
De Homero religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

Graecorum religione scripserunt, carmina ad tempus longe posterius sint rejicienda ¹). At quaeri potest, num in re adeo gravi, adeo augusta difficilique Homero possit tantum tribui auctoritatis, quum sit poëta et poëtae plerumque res fictas ²) proferant. Poétas, inprimis lyricos quos dicunt, plerumque res fictas proferre, profecto nemo in- fitiabitur; neque tamen negari potest hos ipsos, sicut omnes homines, prorsus ex indole et moribus suae nationis aetatisque ita pendere ³), ut ex eorum scriptis genus sentiendi, quo eorum aequales sunt usi, plane perdiscamus. Idem praecipue in poëtas epicos cadere vel ex natura carminum eorum fluere videtur, quum iis homines celebrentur, qui vel revera aliquando vixerunt vel. vixisse ab omnibus credebantur, velut Achilles Ulixes cet. Qui homines, siaut ſprodesse volunt aut delectare poëtae*), poëtis ita- fingendi sunt conformandique, ut quae sentiant, dicant, agant, cum universo sentiendi, dicendi, agendi genere congruant, quale tempore, quo vixisse censentur. vigebat. Quae Buttmannus de lingua graeca disseruitꝰ), sine ulla dubitatione et ad religionem Graecorum quadrant. 6) Cf. Schaaf. Mythol. der Griechen und Roemer§ 12. Nonne, ut exemplo utar, carminis alicujus. Christiani, velut illius, quod inscribitur Gerusaleme liberata, heroes ita comparati sint necesse est, ut, quamvis sint multis proprietatibus fictis ornati, ex eorum dictis factisque, quae de sospitatore hominum et ejus rebus gestis praeceptis- que senserit poëta, plane perspici possit? Cur non eadem cadant in heroes Homericos Homerumque ipsum, qui est exemplar, quod omnium temporum poëtae epici sunt imi- tati, sive potius auctor, qui artis poëticae leges invenit et condidit?). Profecto igitur dignus est, cui, ubi de religione Graecorum testimonium perhibet, summa babeatur fides ³). Huc accedit, quod carmina Homeri festis, quae Athenis agebantur, et alibi in honorem

griechischen Lit. B. 1 St. 75 u. 255. Creuzer. Symb. III S. 730. Camann. Vorschule zu der Ilias- und Od. S. 94 und 96.

1) Voss: Mythol. Br. B. II S. 95.

²) Ev S'sτενεμι εκσν 2oc. Strabo I, 20, 15,

³) Creuzer. Symb. III. S. 69.

4) Horat. ep. II, 3, 333.

²) Buttmann. Griech. Grammat. Vorr. 5.

) Lactant. Pendat XCl ait: Non est hoc poéticum sic fingere, ut totum mentiare, Hunc habet poética- licentia modum, non ut totum fiugat, quod est mendacis et inepti, sed ut aliquid cum ratione commutet.

) Naegelsbach. Die homer. Theologie S. 1: Indem sich sein Genius im Lied' erging, hat er die Ge- setze der Epik erst erschaffen. 3

4) Camann, Vorsch. S. 151.