— 3—
wilderer Dienst cet.— und wenn man zu Sparta dieser Taurierin auch nur Anfangs Menschen schlachtete, so muste später doch von den Rücken der gegeisselten Jünglinge Menschenblut fliessen. ¹)
Graeci vero quum omnium consensu antiquorum populorum fuerint et ingeniosissimi et maxime eruditi excultique, facere non passumus, qnin quaeramus, quid de numine rebusque divinis senserint, sive quae eorum fuerit religio. Quae quaestio ideo praeci- pue est instituenda, quoniam Graecorum omne vitae genus nunquam plane intelligemus, nisi religionis eam penitus formantis et permoventis habuerimus rationem. ²) Quodsi vero rei adeo difficilis justam ac planam vis consequi notitiam, perpendas necesse est, ea quae supra disserui quaeque ipsius apostoli Christiani dictis s8) confirmantur, sicut in homines universe, ita et in Graecos cadere eosque, ut singulos homines, pro varia et aetatis et eruditionis conditione, varia de diis sensisse varioque eos coluisse modo, ita ut alia eorum religio comparuerit eo tempore, quo primum in historiae lucem prodi- erunt et alia posteriore, quasi virili populi aetate, quo tempore artium literarumque laude prae aliis florentes populorum non modo magistri, sed etiam victores et domini erant facti.
Quemadmodum vero neque de unius hominis neque de gentis alicujus aetate juste judicabis, nisi simul habueris iufantiae ejus rationem, ita et nobis, ut quaestionem nostram rite instituamus et rite absolvamus, a primordüs censeo esse ordiendum, id est, ad an- tiquissima tempora progrediendum. Sed haec tempora quam sint obscura quamque spissa caligine offusa, profecto eruditorum nemo est, qui nesciat, qui non queratur. Quod quo vehementius querimur, eo diligentius eoque studio acriore pauci illi radii investigandi colligendique nobis sunt, quibns tenebrae sensim ab oculis nostris dispel- luntur atque institutae quaestioni luminis affatim potest afferri. At vero non radios tan- tum singulos, sed fontem luminis et claritatis habemus, dico Homerum.*) Homeri enim carmina antiquissima, quae nunc quidem exstant, ut vitae in universum, ita praecipue religionis antiquissimae sunt testimonias), quum Hesiodi aliorumque poëtarum, qui de
etc. Münster 1859 S. 6: Die Göôtter der Barbaren sind roh und von wilden Sitten, die der Griechen haben einen milderen Character. Clem. Alex. VII. Strom. IV, 22. ¹) Cic. Tusc. III, 14, 34.
2²) Th. Fischer. Griechische Mythologie und Antiquitäten Lg. 1851 B. I, S. 410. ¹) 1. Cor. I, 2 cf. Lactant. V, 4 et J. II. Voss. Mythol. Br. B. I, S. 19. 4) Welker. Griechische Göiterlehre. Einl. Band 1 S. 5.
³) cf. Nitzch. Erklärende Anm. zur 0d. Vorrede. S. XXVIII: Der hauptsächlichste Zeuge des alten
Götterglaubens neben lesiod wurde er ebenfalls durch sein Alter. Bernhardy: Grundriss der
1*


