Aufsatz 
De Homero religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

tus nec non literarum subsidiis destitutus 4) ad opus accedam. Quare admodum vereor, ne quae proferam, severum judicium sustinere non possint. Qnod quidem eo magis mihi videtur esse verendum, quo sublimior ac proinde difficilior materia est, de qua disputare mihi snmo, religionem dico, qua certe nihil est augustius nihil defficilius, sive res di- vinas per se, sive rationem spectaveris, qua omnis hominum vita actionesque iisdem ducunter, moventur, conformantur.

I.

Quid sit religio, unde oriatur, quid efficiat, non est cur antea definiam. Mihi hoc loco sufficiat monuisse nusquam facile gentem populumque esse repertum, qui religione omnino caruerit. At vero longum ac paene ridiculum esse videtur testimonia proferre, quibus id esse verum probetur, quum sint innumerabilia. Unius Ciceronis dicta proferan- tur nonnulla, quorum alterum est in libro N. D. I, 16, 43, ubi: Quae est gens, inquit aut quod genus hominum, quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam de- orum? quam appellat νρνQνπmηπ0E ʒEpicurus, id est, anticipatam animo rei quandam informa- tionem, sine qua nec intelligi quidquam, nec quaeri, nec disputari potest. Alterum est Tusc. Q. I. 13, 30: Quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cujus. mentem non imbuerit deorum opinio ²).

Forma autem, qua religio interna sese prodit, maxime apud varias gentes varia est, quod et nos hodiedum cernimus et de antiquis populis iterum testatur Cicero, qui in libro N. D. I, 1, 2 haec dicit: Qui vero deos esse dixerunt, tanta sunt in varietate ac dissensione, ut eorum molestum sit enumerare sententias. Cf II, 5, 13 extr. Ea vero religionis forma externa eo sublimior eoque et Dei et hominis natura dignior semper comparuit, quo magis populorum ingenia animique facultates erant exculta et vicissim ³), quod vel per se patet, neque non testimoniis comprobatur ex historia sumtis. Compro- batur dicto Creuzeri, qui de Artemide Tauropola disputans 4) haec ait: Wilderes Volk,

1) Iia quidem, ut nisi maxime venerandus hujus Gymnasii director singulari, qua est, humanitate libros suos in usum mihi tradidisset, ingenue ſaicor operi ad finem perducendo imparem prorsus me fuisse; quare maximas ei hisce persolvo gratias.

²) cf. Hom. 0d. III, 48; rdyre« I S26y Aeo cAvπτ Cic. legg. I, 8. Mäller Geschichte der griechischen Literatur B. I S. 18. Deinhardt. Der Begriff der Religion. Broraberg 1859 S. 1.

3) Cic. N. D. I, 23 Clemens Alex. Strom. VII, IV, 22.

¹) Symbol. B. II. S. 528 cf. Schürmann. Die hellenische Bildung und ihr Verhaàltniss zur christlichen