Jam satis multi iique doctissimi ingeniosissimique viri omnem in indagandis rebus institutisque Graecorum posuerunt operam optimoque passim cum eventu, qualis fuerit eorum respublica religioque, qualis vita domestica militarisque, sunt perscrutati. Unde factum est, ut eorum opera omnis Graecorum vita velut imago ornatissima in mentem nobis revocaretur revocataeque aspectu nostri mirum in modum oblectarentur oculi. Mihi quondam ejusmodi virum ⁴) adire et audire contigit, qui quales veteres Graeci fuerint, quae domi militiaeque gesserint, quae in ls sapientes viri docuerint, quae tam ad utili- tatem, quam ad voluptatem literis mandarint, raro ingenii acumine indagavit indagata- que lepidissimo ore, planis suavissimisque verbis prodebat proditaque studiosissime in discipulorum animis nutriebat. Quid mirum in me, sicut in fere omnibus hujus viri di- scipulis, acerrimum ortum esse studium ac contentionem magistri vestigia religiose se- quendi? Quod firmissime tenere ac sequi semper quidem mihi in animo fuit, quoniam illo studio nihil plus ad erudiendos valere pueros, mihi persuasum habeo. At munere ultro mihi delato ad alienam perductus provinciam, in negotiis a Graecarum rerum lite- rarumque studio prorsus alienis per longam annorum seriem adeo eram occupatus, ut illud omnino negligere cogerer, donec tandem ante hoc qinquennium ad patrios, ut ita dicam, penates revocatus votis meis diutius deesse nolebam; et quum prooemii ad anna- les hujus Gymnasii scribendi mihi munus sit mandatum, in his, quae sequuntur, illius stu- dii specimen statuebam exhibere; ubi tamen, quae viris doctis nova sint, proferre me neque velle neque posse, ingenue fateor, praecipue quum hodiedum, negotiis paene obru-
1) C. F. Hermann dico, quem praematura morte esse abreptum omnes, non tantum Hassiae, sed totius Germaniae philologi vehementer dolent.
1


