Aufsatz 
Viro amplissimo summeque reverendo Joanni Philippo Koenig ministrii seniori ph.d. senatus ecclesiastici Lutheranorum socio ord. et cons. XXX.Decembris a MDCCCLXVI die semiseculari a suspecto munere clerici gratulatur gymnasii Moeno-Francofurtani rector et profesores
Entstehung
Einzelbild herunterladen

0 3

0 Op

Modo ne in uno mihi defuerim, quod intellegi volui: nimiam

esse hoc tempore in quibusdam editoribus et iudicandi et ex-

promendi iudicii festinationem atque imprudentiam, quam frenis coerceri et ad pristinam virtutem, quae est in Boeckhio, fuit in aliis, circumspiciendi latius, inspiciendi cautius, deliberandi diu- tius, revocari oporteat.

At nihil tu nobis de Latinis? Cupidum, pater optime. vires deſiciunt, non animi. lam tristes prope adsunt Kalendae Decembres, et audio ostia pulsari a creditore typotheta. Est homo terribilis, et Graecis litteris doctus et Latinis eruditus, aerisque nostri avidissimus. Parce, rogo. Oppido interibo, nisi temperi debitum undeunde extricavero. Quid ita? Omnia Graece? cum sit turpe magis nostris nescire Latine? Verba das in isto mihi de Kalendis. Nam si creditor ut ais est homo liberalis, tempore non indigebit multo. Et ego tibi insuper satis dabo damni infecti. At ita me luppiter amabit, servabit Apollo, omnes dii iuvabunt: non impune istaec eris locutus. Nam seu deseris seu praestas quam fecisti sponsionem, tamen ob iniuriam acceptam in ius Te rapiam, non Tarpa iudice sed Romanorum severissimo Tacito, qui Te quoque libentius taci- turum fuisse iubebit quam ut claves meas odisses et grata si- gilla pudico manibusque me volgi contrectatum sordescere ge- stisses, donec, vicissim taciturus, tineas pascerem inertes! At habeas Tibi, neve me accuses cum libellum acceperis maiorem quam sunt duo Caesaris Anticatones.

In libri primi Historiarum capite 87 sermo est de duci- bus quibus Otho summam expeditionis in Vitellium faciendae permiserit. Quibus nominatis prosequitur historicus:curam navium Moschus libertus retinebat, ad observandam hone- Stiorum fidem immutatus. In his verbisimmutatus non est nec sollicitandum nec ita ut lacobo viro optimo placuit expli-

&