Aufsatz 
Viro amplissimo summeque reverendo Joanni Philippo Koenig ministrii seniori ph.d. senatus ecclesiastici Lutheranorum socio ord. et cons. XXX.Decembris a MDCCCLXVI die semiseculari a suspecto munere clerici gratulatur gymnasii Moeno-Francofurtani rector et profesores
Entstehung
Einzelbild herunterladen

25

candum. Nam opponitur hoc adiectivum ingeniosa illa qua ad- solet uti Tacitus brevitate verbo praecedentiretinebat, ut Moschus retinuisse quidem curam navium dicatur, sed ita dun- taxat retinuisse, ut munus suum ad observandam honestiorum ſidem immutatum habuerit.Immutatus igitur proprie ad munus. non ad hominem qui fungitur munere, spectat, neque id inso- lentiorem quam lacobus statuit significationem habet, ut sitnon mutatus, sed est participium verbiimmutare, h. e.paulu- lum mutaret. Desunt in hoc enuntiato mutuae per quas oppositio fiat particulaequidem etsed, more et apud hunc potissi- mum scriptorem consueto neque ab aliis alieno. Antea ille li- bertus tantummodo navium curator fuit, iam non haec sola ei evenit provincia, sed idem est observator fidei honestiorum. ergoimmutatus est curator navium; quo genere loquendi, cum ducibus classis creatis haec praefectura paene nulla eva- dat, non sine aliqua acerbitate significatur, Moschum sub specie curationis illius partes speculatoris ac delatoris nobiliorum fuisse acturum. Interpretes autem cum haec verba legerent, exar- descentes libidine coniectandi, multa hariolati sunt, ut.minister datus, incitatus, instigatus, stimulatus, simul datus, initio da- tus, idem datus, inditus. institutus, comitatus, quorum ne unum quidem tam est Taciteum quam quae volgata est scriptura. ut inter funambulos artiſicio certantes versari videamur. Prudentius quidem Carolus Halmius, vir egregius, qui cum Nipperdejo de Tacito optime meritus est, lIacobum secutus volgatam sic ex- plicavit:munus retinebat neque mutatus est navium praefe- ctus, quia ad observandam honestiorum fidem idoneus visus est (etsi in hoc ipsumimmutatus inutile est), sed idem tamen duo nova excogitavit:non mutatus etnou amotuste, quae reliquis non sunt probabiliora. Tam aegre nobis temperamus ab huius mali contagione, quae vel optimos trahit.

An. 0