Verum quae hic breviter exposui, haud scio an Tibi pro- baverim, Senior venerabilis. Nam si iudicium Tuum, quod est subtilissimum atque elegantissimum, recte adsequor, videbaris mihi proxime, cum verba luvenalis in me per iocum laudares, indicare voluisse, Te nec istum versiculum spurium reri aut emendandum arbitrari, nec admirari eos qui olim ac novissime et hunc versum et complures alios ab Aquinate abiudicarent. Quare iam Te in meam sententiam adductum esse Tibique (duo amico Boeckhium, magistro Carolum Fridericum Herman- num usum esse haud poenituit) me aliquo modo persuasisse opinatus verbum non amplius addam. Lusimus satis, nec lusisse pudet sed non incidere ludum. Unum tamen adiiciam hoc: vive, vale, perge in munere Tuo obeundo, etiam post decimum lu- strum exactum, iuvare haec studia nostra, prodesse civibus Tuis, illustrare rempublicam.
Typis H. L. Broenneri. Francofurti ad. M. 1866.
F G


