—=23 23 2—
tum fuisse significat. Ex his vim dolorum etiam auctum iri recte intellegens Neoptolemus gravissime commovetur et cum respondet 1⁰0% 4ι υοσνε ot, duοrννν dτα dι απννυνπσQταά̈νυυ qœveig. Soulet 1⁴ναμσασι σmνπ zα iνα ri dο
generosam indolem animumque non modo ad misericordiam propensum sed paratum etiam ad opem ferendam declarat. Tan- lum enim abest ut spem ille finitae mox morbi temptationis aut de ea quam ille excusaturus fuit verborum amentia solatium percipiat, ut acutissimo sensu eorum quae in magnis hominibus praecipue sunt tristia perculsus nihil videat nihil sentiat nisi fortissimum virum antea prae dolore vel ad delirandi indigni- tatem descendisse, nunc vero fremitum atque eiulatum aegre opprimere. Etenim mentis qui sunt cruciatus pectorisque la- bores in viris maxime tangunt iuveniles animos ut per se mo- biliores minusque sibi constantes. Eodem ut ita dicam pudore suffusus paulo post(815) rursus exclamat
ri ααααονς α, ri rνν νν εκιες ναον:
Est enim in hoc adulescentulo cum severitate atque industria summa humanitas, non, ut hodie adsueverunt pueri delicati. cum lascivia atque ignavia immanitas et Dei hominumque ne- glegentia maxima parumque verecunda.
Sed iam dudum vereor ut teneam animum Tuum, doctis- sime Senior, nedum aliorum qui praesunt quaestioni. Oscitant, video, mittunt ad horas, circulantur. Est profecto tempus si non perorare quam suscepimus causam(perpetua enim est), at abire tamen et relinquere meliori. Nam non eo consilio haec pro- posuimus exempla, ut magni aliquid perfecisse videremur.
0


