2 25.
audaciora coniicientes obscurissimi loci tenebras sua luce collu- strarunt recentiores. Sufficit breviter commemorare alium pro I1.νοορι 1 ⁰, dig EEer,& duo: IMνινιέινQmO,⅔¶ oά‿μιμςα νι επν 0qßJͥtſt IMανμέιρν 5 d: EeIO,,, alium pro 1.⁴eωτα ιw tria:.ᷣ ον 1σ, ενοειόι§ννι ιοιοε, qœin ν, alios alia esse commentos. Nempe fortiora esse talia quam elegantiora et probabiliora manifestum est. Tu vero, consultissime Senior, iam casta haec nostra ac severa studia ad vana ingenia devenisse ratos quo tandem putas nos desiderio prosequi antiqui moris homines, Boeckhium Tuum, Hermannum utrumque, Lachmannum. Lobeckium, alios zνονι ναἀάeεμος quorum si nunc aut esset aut non sileret prudentia atque industria, nonnulla, quae hodie magni fiunt, non haberent qui typis excudere vellet. Sic qui- dem melius nobiscum, qui non corrigere sed legere veteres vo- lumus, multo ageretur. Nam illi quos reprehendo non carent sed abutuntur iudicio, gestientesque semper quod magnum sit et singulare edere ingenio huius seculi abrepti expedite magis et facete quam recte et diligenter scribere consuescunt: qui si magnorum virorum voce ac censura a tanta levitate deter- rerentur, et ipsi meliora facerent.
Sed ut ad Sophoclem revertamur, mea quidem sententia in his versibus tria interpretes quaerere omiserunt: 6ια m νπχν, quid possit valere, quo pacto liceat usurpari, Izetv cum ¹ας qua ratione et quo sensu postulet coniungi. Nam quoniam usus vocabulorum pro scriptorum, aetatum, dicendique generum diversitate in nullo sermone magis quam in Graeco est multi- plex, ubi verba scriptoris ab externa quadam probabilitatis specie iudicata sana atque integra esse videntur nec tamen ullum com- modum intellectum habent, nihil recte movebis, nisi prius usum, penes quem est ius et norma loquendi, accurate examinaveris. Primum autem dι ντνν saepe quidem apud Atticos scriplores
3


