Aufsatz 
Viro amplissimo summeque reverendo Joanni Philippo Koenig ministrii seniori ph.d. senatus ecclesiastici Lutheranorum socio ord. et cons. XXX.Decembris a MDCCCLXVI die semiseculari a suspecto munere clerici gratulatur gymnasii Moeno-Francofurtani rector et profesores
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1ℳ . I

tur. Enimvero ista nobis poeticam dignitatem iudicantibus maxime sordent et pertinent ea nisi omnia me fallunt ad idem genus cum metris Graecorum solutioribus, quorum artem ac rationem non magis hodie perspicere possumus quam iteratas illas voculas clamantium tragoediae personarum.

Sed hos qui de poematum vel vitiis vel virtutibus quaerunt acerrimos iudices relinquamus, et, cum multo gravior sit in ipso illius loci intellectu offensio inventa, ad hanc, expositis magis quam explicatis interpretum opinionibus, nisi quid Te detinet, doctissime Senior, adgrediamur. Et scholia quidem: 6060ιmηοοiας Ʒνκηέ*οοσ αυσασ 6XOισςσmαά̈οιικνν. d eni οο ε oterrar 16. adeo inepta sunt, ut, cum priora 60 eiche, v600% dre oςσσσ‿ –2νάνυνένν glossarum male copulatarum speciem habent, vix e reliquis hoc efficias, fuisse qui putarent morbum a Sophocle comparatum esse cum fera, quae donec famem explevisset corpus pervaga- retur. Gothofredus autem Hermannus, cui plus quam verbo dici potest Sophocles debet, in hoc tamen loco illustrando non multum profecit. Nam cum in ed. sec., praelata deteriorum quorundam librorum scriptura l.αν⁸, ita interpretaretur:venit whic morbus longo intervallo vagus pariter ut expleturss, ut hoc idem esset cum vs. 806 sqq.:

G2, d reroον, zd αοσς iοπeνι ςe u⁴ oseα οαπ u ra‿ze aneogerat. GJ cαridνν, u ue zœraline u6νον.

id quidem recte vidit, nec dg essesimulatque, nec iοασσ ha- bere usitatam tragicis significationem. fortasse, sed in eo quod caput est egregie falsus est; quoniam etvenit pariter ut expletur perincommode dictum est proredit pariter ut abit, postquam desaeviit vel potius pro celeriter abscedit.