413
sed etiam pietate sua armis legum aeternarum instructam. Est igitur haec verborum consecutio T0ν έ uiu d⁴ uε‿νεα 4oren(eν dνινmοε Oaα ig(⁶rα) reol τοων fic eboeε- Heiag ο ανοα Teoouern, quod, nisi duplicem quartum casum vitare voluisset, etiam accusalivo T Zνος εισειειειαη declarare potuisset. G. Hermannus autem cum eOiοra(quae altera est, apud scholiastam scriptura) recte refutaret, non recte mea sen- tentia ³αᷣρατα Electrae erga parentem pietatem interpretatus est ad quam lovem venerata pervenisset. Mihi potius eadem vide- tur esse pietas in parentem cum Iovis Oνειον Veneratione, ut dativus respondeat participio, ita: ν õν υης euοαεειασ qεοοιμεέν dοοοσσ †ꝰerat. Atque haec est summa egregii carminis, omnium quae apud homines enatae sint legum maximam et gravissimam esse dei reverentiam, quam cum prae se ferat Electra, ei utique victoriam deberi. Nec crederes tam excelsa lamque vera de rebus divinis potuisse ab alio quam a Christi- ano poeta pronuntiari; quamquam si consideraveris Electram hanc erga deum pietatem matricidio crudelique talionis iure ob- servalo probatum ire, immane quantum veteres a nostra hu- manitate videbuntur distare.
Sed de lyricis sive melicis satis esto disputatum. Verum est quod Thebanus vates dicit, sonantia quidem ea esse intelle- gentibus, sed in volgus semper interpretibus indigere. Nec sine idonea ratione Plato in Protagora. postquam de carmine Simonideo inter philosophos est disceptatum, Socratem irridentem fecit sophistas, qui interpretandis Poetarum argutiis tempus trans- igerent, cum semper futurum esset, ut aliis aliter explicandae viderentur. Remotis igitur his a nostro duoque convivio ut difſicilioribus, transeamus ad ea quae ut omnino planiora ita non
magis caute a recentioribus quibusdam editoribus sunt tra- clata.


