Aufsatz 
Viro amplissimo summeque reverendo Joanni Philippo Koenig ministrii seniori ph.d. senatus ecclesiastici Lutheranorum socio ord. et cons. XXX.Decembris a MDCCCLXVI die semiseculari a suspecto munere clerici gratulatur gymnasii Moeno-Francofurtani rector et profesores
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Velut in Electra Sophoclis, cum totus est in laudanda filiae erga parentem pietate Chorus et vs. 1084 Electram his verbis g enuro Al⁴να QτωπQqpceallou adloquitur, novissimus editor Gustavus Wolffius.Quid, inquit, illud z0 0 6ο Infelix quae est vita, non est omnibus commu- nis. Atqui ioνα tam nude positum non posse significare vitam apud inferos i. e.mortem, ultro apparet. Igitur pro iναoνο» scribatur oportet aliud quiĩd, ut i‿ν Gευυν. Alius vero(Nauckius), quo interpretamento Lachmannus sibi 006» intellegere videbatur, Odνοννον probavit, ita ut G 0oονον scribi iuberet. Tertius Ludovicus Langius, qui sepa- rato libello de hoc stasimo et quidem diligenter acutissimeque egit, tertiam coniecturam eamque per se satis elegantem fecit G16 douov. Sed optimi doctissimique viri si in singulis verbis minus fuissent impediti, si qua in urbe et quo tempore haec dicta essent considerassent, denique si solutius omnino circumspexis- sent, non modo nullam esse emendandi necessitatem cognovis- sent, sed in hac etiam voce016» totius loci quasi cardinem positum esse intellexissent. Reputa sodes praeclari illius can- tici progressum. Postquam altercatio sororum ad eum exitum pervenit ut suam utraque consilium teneat, Electra ut vel sola patris necem in Clytemnestra Aegisthoque vindicare velit, Chry- sothemis ut securitatem et ipsa periculo praeferat et sorori commendet: Chorus, qui est a partibus Electrae,Cur, inquit, exemplum piorum alitum(ciconiarum). qui parentes vel suo cum detrimento alere et fovere solent, non imitamur? At profecto eam qui laedunt pietatem non diu remanebunt inulti.

I nunc, fama, et nuntium de turpi sororum discidio ad inferos perfer Agamemnoni, narraque ei, solam iam iniquissima fortuna conflictari Electram, quae patris mortem velut que- rula luscinia unam assidue lugeat, periculorum nescia atque