Aufsatz 
Viro amplissimo summeque reverendo Joanni Philippo Koenig ministrii seniori ph.d. senatus ecclesiastici Lutheranorum socio ord. et cons. XXX.Decembris a MDCCCLXVI die semiseculari a suspecto munere clerici gratulatur gymnasii Moeno-Francofurtani rector et profesores
Entstehung
Einzelbild herunterladen

F

auxilio, industriam sectantibus taedio sint: quid tum? num credas gratiam referri a pueris pro eis quae sunt tamen bona atque utilia? Imo abüiiciunt omnia, et(si sapiunt) ad antiquos libros quibus plus inesse sentiunt quod ingenium alat, ad Heindorfios, Neuios, alios convertuntur. Aintu? habesne litterate peri- tissimos reprehendendi potestatem? Ego vero me habere pulo. Nam postquam per decem admodum annos ab his studiis meo maximo damno invitus exulavi, reduci mihi eo notabiliora visa sunt et incrementa et detrimenta quae scientia peritiaque antiquarum litterarum interea ceperint. Quare ut gratissimo animo magna quae indies superioribus quasi succrescunt addi- lamenta accipio, ita de eis quae recentiores minus recte quam priores facere videntur libero ore profitendum mihi esse exi- stimo. Nec tamen et hodie esse ignoro inter iuniores qui in interpretum numero sint, duorum, cum inprimis de Sophocle est sermo futurus, G. Wolffium et H. Bonitzium et exempli et honoris causa nominatos volo, nec fugit me, quod a Mauricio Seyfferto nuper viro eximio moniti sumus, hac ipsa erroris via verum cum maxime inveniri. Scilicet largior hoc ut verissi- mum, et quod in primis humanum est gaudeo id nostrae esse potissimum memoriae, abs qua humanitas iam coepit abire: vereor tamen, ne, si adeo multiplicantur erroris viae ut, qua sumus imhecillitate, inexplicabiles fiant, in errore duntaxat re- linquamur, verum numquam inveniamus. Atiqui cum critici ni- mium mihi videantur desilire in artum artiſices, ut vel ea naso suspendant quae olim sagacissimos et qui in paucis Graece et Latine sciebant interpretes non offenderant, quin ut aliquando cum multa congerant quasi praestrictis oculis ea quae optima sunt et gravissima non videant: huius generis, si placet, affe- ram exempla aliquot, in quibus desiderari intellegatur eam quam in Augusto Tuo amico cognovimus circumspectionem.

G

[O8

⁸₰ι OX 2h.