potius ex aedibus quam leniter sanare atque emendare cupiunt. Hinc quanta exstiterit cum temeritate vanitas ac perver- sitas opinionum quantumque tota iam quorundam scriptorum memoria labefactari sit coepta, dicere longum est. Scio equi- dem non solum ex hypereritico sed etiam ex hyperhistorico disputandi genere passim laborare studia nostra; abs quo Boeckhii Tui semper sibi temperavit maximeque abhorruit sa- pientia;— ut cum vitas quidam contexuerunt poetarum, quo- rum nec carmina qualis vita fuerit ostendunt nec aliunde res nisi incertae et scurriles innotuerunt. At haec opera ut est fallax et speciosa magis quam vera atque utilis, ita tamen di- gnitati et gratiae auctoritatique litterarum nihil detrahit. Quod vellem non caderet in alterum genus, inanium rixarum exilium- que argutiarum plenissimum. Ex quo a laticlaviis prope di- xerim viris ad nostrum angusticlaviorum ordinem haec ars est delata, quid quod vel pueros vexant critici? qui non possunt magno opere delectari studiis quibus Sophoclem, Horatium, lIu- venalem suum male mulcari potius quam ornari atque illustrari vident, cum praesertim quae hesterno die ab editore defensa fuerunt hoc mane rescindi atque in contrarium converti inve- niunt. Estne illud mirandum, si non interpretum caute ac modeste quo iure et qua venia poetae utantur circumspicientium grandiaque eorum ingenia admirantium, sed potius vigilantium, praestolantium, detinentium verba poetae ut suae arti debita credi- torum imaginem sibi informant 2 Et nimirum multa in libro suo habent. Innatare vident velut in mazonomo Vitelliano pisciculos raros, caros, undique coemptos; en crustula, cuppedias, omnis generis blandimenta gulae: at ni multum inde redire sentiunt ad pomorum quae concupiscunt gustatum odoratumque iucun- diorem reddendum, nonnulla vero etiam quae aut sensum ab illis abalienent aut laborem quidem defugientibus paratissimo
Aufsatz
Viro amplissimo summeque reverendo Joanni Philippo Koenig ministrii seniori ph.d. senatus ecclesiastici Lutheranorum socio ord. et cons. XXX.Decembris a MDCCCLXVI die semiseculari a suspecto munere clerici gratulatur gymnasii Moeno-Francofurtani rector et profesores
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


