—
Oamatandi Te, spectatissime Senior, gratulandique Tibi huius diei celebritatem laetissimam initium fieri patiare ab Augusto Boeckhio Illustri viro, cuius et Tu olim Tibi adule- scentiam carissimam, senectutem postea rara aequalitate felicita- leque temporum coniunctissimam, et nosmet ipsi philologi vitam sanctam alque augustam nobis semper habuimus. Is enim. ut taceam quae cum optimo horum studiorum fructu ad memo- riam antiquitatemque Graecorum pervestigandam diligenter contulerit, acute disposuerit, incredibili doctrinae copia expla- naverit, interpretaturis etiam veteres scriptores omnibus egre- gia illa quam in Pindarum conscripsit Explicatione perutile exemplum proposuit. Nam cum semper in ea quae tractaret toto animo incumberet Boeckhius, etsi singulis rebus enucle- andis magnam curam operamque adhibuit, tamen ita non haesit in illis, ut universam artis rationem, ut patriam, ut aetatem, ut eloculionem eius qui scriberet numquam neglegeret. Atque ea erat in illo magnarum rerum prudentia, quae vel ad minimas interpretationis partes redundaret. Hodie autem multi antiquos explicandos adgrediuntur, duorum, quamquam minime sunt illit- terati, tamen animis bruma velut interiore gyro diem trahit nivalem, ut nihil nisi proxima quaeque videant. Oui cum ab omni quasi orbe terrarum interclusi ad sola verba aciem ocu- lorum intendant, ubi quae in monumentis litterarum tradita habent parum sibi intellegere videntur, ea vel lemporum iniuria corrupia, vel librariorum arrogantia vitiata, vel denique imita- lorum importunitate interpolata iudicantes statim extrudere
1*


