Aufsatz 
Canticum chori Aiacis Sophocleae vers. 596-645
Entstehung
Einzelbild herunterladen

usurpatum est. Lobeckius denique scribendum censet: daa uiμννν dεινιανιιν Kεένιιαμl 1*‿ααινν Equidem puto dici non posse:.mπιαιια νιιιμι, domicilia perfero, nisi exemplis aliis defendetur; raοαοτ⁴ντν οννι quod Antig. 667 legitur, prorsus aliter se habet. Seyffertus autem illud Lobeckii&τανα aptum putat ex verbo eννινναάι(Bergkii emend.

9

pro uνοναασ) secundum similitudinem verborum.ε½ αι απ εεςσσσα τπν quod facilius probarem, si&τανα a codicum lectione minus alienum esset.

Hac recensione potissimarum emendationum, quas viri docti protulerunt, peracta, cum nulla ab omni parte probanda visa sit, nova nobis quaerenda est, quae cum sententiam aptam praebeat, tum a codicum lectione quam minime fieri possit, recedat. Ad hanc autem inveniendam subvenit annotatio scholiastae, qui dicit quosdam illud uνννσ qquod libri manuscripti praebent, coniungere cum 1eιια et interpretari: 1 ας τοοιπἀς εέεονιι ex hac vero annotatione videre licet, hunc scholiastam pro 1ειιμανναα vel 14αμνig legisse 1er⁴εεννι⁹˖‧ itaque codice usum esse, qui lectione illa probata melior putandus est, quam est La. Quam lectionem 1e1ιιi restituimus et post eam vocabulum codicum ½ ponimus, ad supplendum metrum versus una tantum syllaba brevis requiritur; facillime autem particula ze excidere poterat, qua recepta(et 10⁄d cum Bergkio scribens) lego:

10& μα⁶ Qειι νι π 1εᷣ 1⁴μe⁷ν.

Videamus autem primum, quomodo verba ex hac emendatione orta explicanda sint: ITôd, dorica forma pro ionica roin. significat gramen, pabulum; 1ννμαέ̈νυινντπτςσ ςα autem notissima est illa figura dicendi, quae 2 ι⁴ιι ϑυοσν vocatur, et 1eεμωιμ ι idem est atque Aeεμαανα πε(cf. Verg. Georg. II, 192 pateris bibamus et auro, pro pateris aureis) quae verba in codicibus nunc leguntur, et quae verisimillimum est deberi scribae, qui particula e exstincta 4ειιιαινι ττςα non recte se habere cum intellexisset, prius substantivum in adiectivum littera adiecta mutavit. Illa vero notio 1 ι w 1161, papulum pratense, plena efficitur vocabulo απ ut sententia sit: 1έόιμόόιννι τ⁶οσνν νw0WCkontt., in prato papulum gregibus praebente i. e. in pascuis gregum. Bergkii vero lectio 10½% nulla fere est codicum lectionis mutatio, si 1diz litteris capitalibus, quae vocantur, scribis I-IIII, depravationis auctor autem idem scriba fuisse videtur, qui 1eιμαανi scripsit. Formam 10G6 ༠tuetur alia. quae exstat apud Stephanum Byzantium: ol 0lzoꝰνινεκν 1⁴αο 2 Tdd rd i Idnis eudelds nunns. De contractione formae conferri potest Aeschyl. Eum. 9589 6ꝙ Os. Si quis vero dubitet 710αο referre ad, audiat 16 νφ eodem modo, qno Graeci dicebant ν νυιμαμᷣeεοασ&u 1ννιναιι. Totius igitur loci sententia emendatione nostra efficitur haec: Ego vero iam dudum ad Idam dego in pascuis gregum. Quae sententia optime in totum locum quadrat; opponitur enim a choro vitae felici, qua fruebantur incolae Salaminis amoenissime in mari sitae(Naαννοο dι‿eιοο) ipsius miserrima vita, quam per longum tempus sub divo in gregum pascuis degebat inter pecudes et pecudum modo per prata errans, omnibus privatus commoditatibus, omnibus militiae et caeli iniuriis obnoxius. Notum autem est ex Homero, Graecos ad victum parandum in pratis sub Idam sitis greges aluisse; adde, quod tota haec fabula inde initium capit, quod Aiax vesania correptus in greges irruperat et caedem eorum fecerat.