Aufsatz 
Canticum chori Aiacis Sophocleae vers. 596-645
Entstehung
Einzelbild herunterladen

tibus, uxori inde non oriri non possint. Sed Aiax filium postulat eumque brachiis tenens optat, ut patre fiat felicior, in ceteris rebus par ipsi, utque ulciscatur hostes patris, simul- atque adoleverit; tradit deinde filium matri tentoriumque claudi iubet.

Chorus autem, qui solus in scena remanet, canticum incipit, quod continetur versibus 596 645, cuius argumentum hoc est:

Felici Salaminis patriae condicioni ipsius opponit chorus per longissimum tempus ad Troiam commorantis miserrimam vitam; cuius aerumnas maxime augeri adversa Aiacis fortuna, qui quondam fortitudine ac gloria floruerit, nunc vero in insaniam funestam in- ciderit; quod si perceperint illius parentes, summo eos afflictum iri dolore.

Verba cantici ipsa, cum singula enarrando qualia scribenda esse censeam docuero, adiciam.

Nroοn.

& ε1. Verbo v»ætrery hoc loco Sophocles eadem significatione usus est, qua Homerus II. II. 626: viαωmν, α v»,orα νεον o& HäAdoc dyra. Significat autem: situm esse, incoli; quod Homerus plerumque dicit vœxεεαεν.

dAaxrog. Haec lectio, quam praebent codices deteriores, praeferenda mihi videtur alteri lectioni d& νπι æ roc, quae exstat in L a et apud Eustathium. Nam, ut omittam, scholiastam interpretari: ⁴2ινανστoc, id moneo, vocabulum έασeνος nullo loco aliud quidquam significare nisi:in mari errans; apte quidem usurpatum est apud Pin- darum Pyth. IV. 24 de parva illa insula Delo, quam antiquissimis temporibus in mari fluitantem errasse fabula docemur; magnam autem insulam Salaminem ne poeta quidem in mari errantem apte dicere potest; sed ut Aeschylus Pers. 307 hanc ipsam insulam Hadœσπινιον vocavit, sic etiam Sophoclem hoc loco daοmπνπαεκάno« sripsisse consentaneum est, i. e. mari allutus vel circumfusus. Hane esse lectionem deteriorum codicum hoc loco non multum refert, cum appareat, quam facile scriba errare potuerit; quod non tam facile fieri potuit apud Aeschylum, ubi y littera pro a dorica posita est. Vitium contrarium in codicibus Antig. 615 rrolunluroe pro odνπαννos Sante inveniri Seyffertus adnotavit. Lobeckius autem, in tertia editione Aiacis Sophocleae(secus atque in prima) d⁴ιmπι⁴αρνηντ cum codice L a scribendum censet disputans haec:Quid vero, si dlimπ‿arxæroc h. l. idem significat, duod dαασνα Subvenit Hesychius: α̈κᷣχννεννεε ππωφOw̃ꝶ+ͤR'rec, xrrds TræοƷ[σ⁴ρσρν πιπν⁵εάρέ̈νos, et grammaticorum auctoritas Aeolios rade dixisse pro 7r4⁶σ( verbique plango similitudo, in quo cum significatione plodendi coniuncta est littera graeci IIdiν ᷣœ gutturalis; ita fit credibile, verba 7rAdσœ, ru†uu⁴, uooœ non minus inter se cognata esse, quam germanica illa schlagen(7rA*ασσικ) verschlagen(rAdteww). Nemo opinor est, qui non concedat Lobeckio, verba ανι et 7r4*zαm inter se cognata esse, etiam si Lobeckius id non tanta diligentia illustravisset. Sed ex hac re, quod verba cognata sunt inter se, omnino non concludi potest, singulas formas eorum eandem signifi- cationem habere, neque in Graeca neque in Germanica lingua. Hesychi glossa nihil aliud