— 4—
quae depravata videntur, ex deteriorum codicum lectionibus vel ex grammaticorum citatis scholiastarumque commentariis, sananda sunt horum auxilio si fieri potest; sin minus, con- iecturae deinde virorum doctorum, quas ad corruptam lectionem sanandam fecerunt, exami- nandae et aut probandae aut refutandae sunt; refutatis denique nova atque meliore emen- datione corruptelae medendum est.—
Sed priusquam ad singula enarranda transeamus, non alienum mihi esse videatur, antea paucis illustrare ea, quae in fabula cantico illi, quod enarrandum nobis proposuimus, antecedunt, quia ipsius natura nexu exposito melius intellegetur.
Fama per castra Graecorum postquam pervulgata est, inter greges communes concubia nocte maximam stragem esse editam, Ulixes laborem subiit, ut auctorem caedis indagaret. Cum autem suspicaretur Aiacem facinus perpetrasse, ad tentorium fortissimi viri accedit. Quem incedentem atque signa perlustrantem Minerva, quae eum a tergo erat secuta, allocuta Aiacem auctorem esse dixit. In Atridas eum(ab his enim Aiax putabat in illo certamine de Achillis armis instituto, merito praemio se fraudatum esse, quare illis succensebat et odio suo satisfacere studebat) impetum facere voluisse, se vero mentem eius turbasse ita, ut in communes Graecorum greges incideret et maxima strage edita complures pecudes, homines esse ratus in tentorium actas vexaret. Quibus expositis dea Aiacem, ut egrediatur e tentorio, monet. Apparet ille gratias agens deae, quam falso putat operis sui esse fautricem, et flagellum tenens, quo ferit bestias, gloriatur Atridas esse interfectos, tormentis affici Ulixem. Precatus deam, ut quo usque ad illud tempus ipsum prosecuta esset favore, cundem semper retineret, in tentorium recedit Aiax. Minerva post- quam Ulixem monuit, ne quid superbi nefariique adversus deos diceret(quae verba causam, cur dea irata Aiacem insania affecerit, indicant) simul cum Ulixe de scena discedit. Quorum post digressum chorus nautarum Salaminiorum in scenam prodit et parodo(v. 154— 200), cur adsit, exponit: Audivit facinus illud ab Aiace commissum esse, sed talem rnmorem ab Ulixe malevolo pervulgari putat, nisi forte numen quoddam neglectum et Aiaci suc- censens mentem eius turbasse putandum sit. Sed, quo est Aiacis amore, ad priorem sen- tentiam magis inclinat et optat, ut Aiax egressus maleficos adversariorum sermones irritos faciat. Apparet vero Tecmessa, uxor Aiacis, quae magno cum luctu querens adversam fortunam, quae in Telamonis domum irruerit, rumores illos confirmat. Asserit autem, KAiacem cum umbra aliqua(Minerva) collocutum, cum in tentorium recessisset, ad sanam quidem mentem rediisse, tum vero ab ipsa, quae insania correptus perpetravisset edoctum, maximo pudore affectum torpere, interdum autem vehementissime lamentari. Haec dum Tecmessa narrat, subito magna voce in tentorio filium Eurysacem et fratrem Teucrum vocat Aiax. Qui cum antea ob victoriam gloriabundus apparuisset, nunc machina illa, cui euæudμαάσerat nomen, ex tentorio provolutus apparet animo demisso medias inter bestias caesas collocatus. Derisui ac ludibrio gregum caede per insaniam facta se hominibus esse dicit ideoque mortem honestam sibi oppetendam, cum honeste vivere ob ignominiam illo facinore sibi conflatam non possit. Teemessa vero et chorus orant eum atque ob- secrant, ut a talibus cogitationibus abducat animum, ostendentes mala, quae filio, paren-


