Aufsatz 
Canticum chori Aiacis Sophocleae vers. 596-645
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Canticum chori

Aiacis Sophocleae vers. 596 645 enarravit

Antonius Lückenbach.

Sophoclis canticum chori enarraturo pauca mihi praemonenda videntur de fontibus lectionis Sophocleae. Sunt autem hi nimirum imprimis codices manuscripti; inter codices ipsos autem Laurentianus A(quem ut in bibliotheca Florentina ipse inspicerem fortuna mihi tribuit) maxima eminet praestantia, ut eius auctoritatem sensu non obstante sequamur contra ceterorum codicum omnium, quare hos non singulos nominabo, sed deteriores codices appellando complectar; illum autem Laurentianum litteris L a notabo. Sed in scribendis codicibus omnibus multa fortuito false scripta, multa de industria mutata ac depravata esse non est, quod miremur. Ad has corruptelas emendandas alii fontes, grammaticorum scilicet citata et interpretum veterum, scholiastarum qui vocantur, com- mentarii non multum nos iuvant; nam nunquam fere melioribus codicibus usi videntur, quam quibus nos utimur, et in scholiis praeter grammaticorum Alexandrinorum etiam recentiorum interpretationes insunt minus doctorum.

Permultum vero ad corrupta codicum verba emendanda et ad poetam intellegendum conlatum est in editionibus, quas Bergkius, Guil. Dindorfius, Erfurdtius, Hermannus, Lobeckius, Musgravius, M. Seyffertus, Wunderus, alii curaverunt.

Quae cum ita sint, enarratio et emendatio critica hoc modo instituenda videtur. Primum ex codicum lectionibus subducta ratione sententiam et voluntatem poetae, qualis quoque loco esse videatur, indagare debemus; tum lectio codicis La, quae a prima manu profecta est(nam in hoc quoque libro correctores multa depravaverunt) examinanda et ab correctionibus huius codicis et deteriorum codicum lectionibus defendenda est; tum