Aufsatz 
Vier mittelalterliche Handschriften
Entstehung
Einzelbild herunterladen

91

omnibus aliis viis modis et formis per me diligenter perquisitis Gratis igitur et ex mea certa scientia per me et omnes meos heredes et successores quoscunque presentes et futuros vendo et ex causa huiusmodi venditionis concedo vobis Galcerando vidal molinerio ¹) dicte parochie sancti Saturnini de osormort presenti- et acceptanti et- vestris heredibus et successoribus ac quibus volueritis perpetuo instrumento tamen gratie ad quandocunque redimendi mediante Totum integriter illum mansum ²) meum vocatum dels abauradors unacum eius terris honoribus et possessionibus nemoribus silvis pratis pascuis pasturis torrentibus torrenteriis ³) arboribus diversorum generum pre- sentibus et futuris aquis aqueductibus integritatibus proprietatibus ingressibus et egressibus et aliis juribus et pertinentiis ¹) suis universis/ Quem ego habeo teneo et possideo in parochia sancti ffelicis de planesiis dicte dioc. vicen. Et tenetur sub dominio libero et francho alodio) monasterii sancti Laurentii de monte) et eius Re- verendi prioris Qui ibi recipit et recipere debet potest et consuevit anno quomodolibet, certo termino duodecim solidos barchns. de censu/ Hanc autem venditionem et ex causa huiusmodi venditionis concessionem facio ego dictus Anthonius buso venditor vobis dicto Galcerando vidal emptori et vestris ac quibus volueritis de predictis omnibus et singulis Sicut melius dici potest et intelligi ad sanum et bonum etiam intellectum vestrum et vestrorum ac quorum volueritis Et fuit actum et conventum ac in pactum expresse deductum inter me et vos quod in tempore et casu quo ego vellem et mei vellent a vobis seu vestris luere et redimere huiusmodi venditionem habeam et habeant prius restituere et solvere vobis seu vestris pretium eiusdem infrascriptum et notum id quod exolveritis ratione tertii*) sive laudimii sive tertiorum et foris scriptorum et salariorum instrumentorum/ Et extraho predicta omnia et. singula que vobis et vestris vendo de iure dominio proprietate et posse ⁵³) mei et meorum heredum et successorum Eademque omnia et singula in ius dominium proprietatem et posse vestri et vestrorum ac quorum volueritis perpetuo mitto et transfero irrevocabiliter pleno iure ad habendum tenendum et possidendum et ad omnem vestram et vestrorum voluntatem inde libere et perpetuo faciendum Sine impedimento et contradictione mei et meorum heredum et successorum promittens vobis tradere vel cui volueritis loco vestri possessionem corporalem seu quasi pre- dictorum omnium et singulorum que vobis et vestris vendo et mea vos et vestros facere existere perpetuo potiores pre ceteris?) quibuscunque Quamque alias liceat vobis et vestris libere aprehendere et adipisci et aprehensam penes vos et vestros licite retinere licentia mea aut alterius cuiuscunque Curie domini seu persone inde minime expectata et seu etiam requisita Ego enim interim donec dictam possessionem aprehenderitis ut est dictum constituo me predicta que vobis et vestris vendo pro vobis et vestris et nomine vestro et ipsorum precario tenere et possidere seu quasi Sciens illum de iure possidere cuius nomine possidetur volensque vigere horum verbo-

¹) Molinerius== molitor(Ducange).

²) Mansus, mansa, mansum= fundus cum certo agri modo.(Ducange).

²) Ich habe das Wort nirgends belegt gefunden, obgleich es in unseren Hss. öfters vorkommt.

) Pertinentia= fruitio, possessio(Ducange).

) Alodium idem esse dicitur quodpraedium, id est possessio, haereditas.(Ducange).

6) S. Llorens del Munt giebt Stieler in der Nähe von Caldas de Mombuy an.

¹) Tertium, tertia pars pretii venditi praedii, quae ad dominum feudalem datur pro laudimio. (Ducange).

3) Posse= procuratio, auctoritas, vulgopouvoir(Ducange).

²) Es befindet sich hier ein kleines Loch in der Hs., so daſs das Wort nicht ganz genau fest- zustellen ist.