Aufsatz 
Vier mittelalterliche Handschriften
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

rum et alias ex juris dispositione huiusmodi possessio in vos et vestros pro tradita et translata penitus habeatur ac si per me vobis et vestris tradita extitisset corporaliter et de facto Et ex causa huiusmodi venditionis et etiam alias do cedo et mando vobis et vestris ac quibus volueritis perpetuo omnia iura et omnes actiones reales et personales mixtas utiles et directas ordinarias et extraordinarias et alias etiam quascunque michi pertinentia et pertinentes pertinereque debentia et debentes atque etiam competitura in predictis que vobis et vestris vendo et contra quascunque per- sonas res bona et iura pretextu seu occasione eorundem/ Quibus iuribus et actionibus supradictis possitis vos et vestri ac quos volueritis perpetuo uti agere et experiri in iudicio et extra iudicium agendo scilicet et defendendo respondendo excipiendo propo- nendo et replicando iura et actiones cedendo et dando Et apocus ¹) fines et cessiones faciendo et firmando Et omnia alia faciendo quecunque et quemadmodum ego facerem et facere possem ante huiusmodi venditionem iurumque et actionum cessionem et possem nunc et etiam postea quandocunque Ego enim facio et constituo vos et vestros ac quos volueritis perpetuo in his veros dominos et procuratores ut in rem vestram et ipsorum propriam ad faciendum inde vestre libitum voluntatis me et meos inde de predictis perpetuo penitus spoliando vosque et vestros ac quos volueritis perpetuo in locum et ius meum ponendo et statuendo serie cum presenti dicto tamen instrumento gratie ad quandocunque redimendi michi et meis semper salvo Pretium vero huiusmodi venditionis est Sexdecim librarum et Octo solidorum barchin. Salvo iure dominii Et ideo renunciando exceptioni peccunie non numerate non habite et non recepte Et legi que subvenit deceptis ultra dimidiam iusti pretii et exceptioni doli mali ac in factum actioni et omni alii iuri his obvianti Dono scienter et remitto dona- tione scilicet pura perfecta simplici et irrevocabili que dicitur inter vivos vobis et vestris ac quibus volueritis perpetuo si quid et quicquid predicta que vobis et vestris vendo plus modo valent aut amodo valebunt pretio supradicto/ Insuper convenio et bona fide promitto vobis et vestris ac quibus volueritis quod predicta omnia et singula que vobis et vestris vendo faciam vos et vestros ac quos volueritis perpetuo habere tenere et in sana pace et secure possidere contra cunctas personas Quodque tenebor et mei heredes et successores tenebuntur vobis et vestris semper de firma et legali evictione predictorum omnium et singulorum que vobis et vestris vendo et de legittima defensione eorundem et de restitutione refectione et emenda omnium et singulorum damnorum sumptuum missionum*) et interesse littis et extra] Etiam iuxta pactum inter me et vos inhitum et conventum in hunc qui sequitur modum/ Quod si forsan ullo uncquam tempore aliqua vel alique persone facerent proponerent sive etiam intemptarent contra vos dictum emptorem seu vestros in et super predictis omnibus et singulis aut aliqua eorum parte seu quantitate actionem aliquam questio- nem petitionem vel demandam) littem seu controversiam de iure vel de facto in iudicio vel extra iudicium Convenio et bona fide promitto vobis et vestris quod incontinenti) cum a vobis vel vestris monitus fuero vel requisitus et mei moniti fuerint et requisiti opponam me et opponent se ante vos et dictos vestros heredes et successores et

¹) cf. L. Dieffenbach, Glossarium Latino-Germanicum mediae et infimae aetatis. Er entnimmt einem alten Glossar, demVocabularius bonus MCCLX ein Wort apocus(aus apologus)= merlige umb wertirworheit. Sonst habe ich das Wort nicht belegt gefunden. 3 ²) Missio= administratio, onus, impensa.(Ducange.) ²) Demanda, vox forensis, Gall.Demande, Requesté, petitio, libellus supplex, postulatio. (Ducange.) *) Incontinente, incontinenti= quam cito, quam maturius.(Ducange.)