33
Unde apparet Ovidium paullatim omnem spem in Germanico posuisse; de qua ratione si quae adhuc dubitatio in mente tua restabit, eam ita removebo, ut frequentem illam eius viri men- tionem eam potissimum causam habere doceam, quod complures poëtae amici aut familiares Germanici erant aut certe eius consuetudine utebantur. Quorum quidem auxilio illius gratiam Ovidium sibi parare voluisse veri simile est. Primum igitur nomino Salanum, ad quem scripta est ep. e. P. II. 5; efr. vv. 41 sq.:
te iuvenum princeps, cui dat Germania nomen,
participem studii Caesar habere solet“;
deinde Sextum Pompeium, quem„a magnis deis“(h. e. ab Augusto et Tiberio)„Germanicum colere“ dicit poëta e. P. IV 5. 26. Tertium commemoro Suillium, maritum privignae Ovidi, quem fuisse Germanici quaestorem anno 15 p. Ch. n. ex Tac. ann. IV. 31(„P. Suillium, Germanici quondam quaestorem“) nonnulli viri docti coniecerunt. Sed utcunque hoc se habet, ex ep. e. P. IV. 8 illum apparet Germanici familiaritate usum esse. Quapropter poëta ab eo petit, ut sibi auxilio veniat; simul se Germanico carmine pollicetur gratum se praestiturum esse(v. 34); cfr. vv. 65 sqq. Animadvertas velim Ovidium postquam in libri IV ep. 6(v. 16), quod Augustus„spem suam simulque terras deseruisset“, questus est, iam in eiusdem libri epistula 8 multa verba facere de Germanico deque ope ab eo exspectata. Num hoc casu factum esse quisquam putaverit? spectantne fortasse v. 34 et vv. 65 sqq.:
„si quid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro
restat in ingenio, serviet omne tibi.
non potes officium vatis contemnere vates“ ctt. et vv. 87 sq.:„unde tuas possim laudes celebrare recentes“ ctt. ad Fastos retractandos? num fortuitum est, quod v. 67 et Fast. I 25:
„si licet et fas est, vates rege vatis habenas“ simillimi sunt? Etiam illud mirum est, quod solam hanc elegiam ad Suillium poöta scripsit, cuius rei causa, nisi maxime fallor, est ea, quod Augusto vivo Suillii auxilio nihil fere se impetrare


