34
posse Ovidius haud ignoravit, iam Augusto mortuo illum esse meminit amicum Germanici; quominus plures tamen epistulas ad Suillium daret, morte impeditus est.— Postremum affero Carum; cfr. e. P. IV 13; vv. 47 sqq.: „sic valeant pueri(Germanici), votum commune deorum, quos laus formandos est tibi magna datos:— quanta potes, praebe nostrae momenta saluti, quae nisi mutato nulla futura loco est.“*)
Satis perspicue et manifeste ostendisse mihi videor Ger- manicum ideo saepissime cum in omnibus libris„ex Ponto“, tum in quarto commemorari, quod Ovidius complurium ami- corum opera illius gratiam sibi conciliare voluit; nam praeter locos enumeratos, ni fallor, non nominatur nisi II 2,71; praeterea apparuit certas causas fuisse, cur Germanicum poëta praeferret Tiberio. Accedit, quam quidem rem iam alii animad- verterunt, quod Germanicus arti poëticae maxime favebat eique ipse operam dedit; cfr. e. P. II 5, 59 sq., IV 8, 81 sq.; Fast. 1 25. Ceterum quoniam de una Riesii offensione modo verba feci, alteram hic addere liceat: post Augusti enim mor- tem poëta ingenio iam invalido fuisse ille dicit. At et Ovidio pollicente„se suis opibus, carmine, Germanico gratum futurum esse“(e. P. IV. 8, 34) vix dubitari debet, quin huic pro- misso par fuerit, et ut libros in universum confectos retrac- taret, non ita multum ingenii ei opus erat.
*) Eis quae antecedunt iam scriptis similia indagavisse vidi Gold- scheiderum(I. c. p. 6 sqq.); nihil tamen mutare malui, quam quae alter altero prior vidit turbare, praesertim cum ille potius quaerat,„quomodo in epistulis Germanici mentio- fiat“ et Ovidium„primum admirari illius virtutem bellicam“(e. P. II. 1, sed cfr. p. 32 adn.), deinde vim dicendi(e. P. II. 5), denique„ab ipso auxilium petere“(e. P. II. 8) demonstret, ego quaestionem instituerim de Germanici amicis et poëtam„paullatim eo duci, ut Ger- manicum carminibus celéebrare sibi proponat“ coniciam non ob illas eius virtutes, sed quod complures viri et ipsi et Germanico amici erant.


