35
Ad extremum sententiam, quam de retractatione Fas- torum ab Ovidio Tomis instituta exposui, sic colligo. Ovidius igitur tum cum relegatus est, Fastos dedicaverat Augusto ne- que vero aut ad finem perduxerat aut perpoliverat. Verum non nesciens prorsus fieri non posse, ut opus ederet ei viro dedicatum, cuius animum maxime laeserat, quidquam addere aut corrigere noluisse videatur, dum Augusto reconciliatus esset. Qui cum anno 14 p. Ch. n. mortuus esset non placatus, quamquam pculpae deceptae ignoscere coeperat“(e. P. IV 6, 15), Germanico, cui iam antea se insinuare studuerat, Fas- tos inscribere Ovidius animum induxit; simul amicos adhor- tatus est, ut ab illo auxilium sibi peterent. Rei autem ita operam dedit, ut, quae a nova dedicatione et ab Augusti morte abhorrerent, deleret et omnino poëma perpoliret. Sed priusquam haec confecisset, morte abreptus est anno 17 p. Ch. n. Primus igitur tantummodo liber Germanico sacratus et ita limatus est, ut nihil fere poëtam, si ipse Fastos edidisset, in illo mutaturum fuisse probabile sit. Contra reliquis in libris novatus est unus locus, quantum quidem iudicare possumus: IV. 81 sqq. Quo fit, ut et Augusto dedicati sint et ad eum viventem spectent et nonnullis locis lima careant.
——.:/—


