32
imprimis florebat et ipse laudatus poëta et artium liberalium cultor ac fautor erat“. At sine dubio illo casu, de quo Loer- sius loquitur, res non modo non explicatur, sed vel difficilior et contortior evadit. Neque Merkelii coniectura Petero pro- bata, quam„de occasione“ ille facit,„qua carmen Ovidianum patronum Germanicum nactum sit“(prolegg. p. 267), difficul- tas tollitur.„Scimus“ ait Merkelius„ex S. C. Germanicum ad pacandum orientem cum imperio missum in provincias, quae mari dividerentur, Tac. ann. II. 43, anno U. C. 770, quo etiam iter ingressus per IIlyricum Nicopolim pervenit. Ibi initio secundo consulatu Athenas adiit, deinde Euboeam, Lesbum, tum Perinthum, Propontidem et os Ponticum, Tac. ann. II 54. Non ergo longissime aberat a poëta nostro in„oriente Sarmatum“, qui dicitur in inscriptione Orelliana n. 750, ab- struso: quem quis negabit de imperatoris consilio„veteres locos et fama celebratos noscendi“ certiorem temperi fieri po- tuisse, adeo quidem, ut quia nosset Germanicum appulsurum „Colophona, ut Clarii Apollinis oraculo uteretur“ seriberet versum 20:„ut Clario missa legenda deo?“ Vide, quae Gold- scheider(l. c. p. 10) contra Merkelium disputat.
Attamen si diligentius in rem inquisiverimus, nonnulla nos non effugient, quibus offensionem Riesianam nos sublaturos esse persuasum habeo. Ac primum quidem non video, cur a Tiberio, non a Germanico gratia Ovidio quaerenda fuerit; certe si hoc ita esset, eodem iure in eo offenderemus, quod poëta longe plerasque Tristium et librorum„ex Ponto“ epistulas ad amicos scripsit, non ad Augustum, cuius in gratiam redire studet. Neque enim, etiamsi Germanicus et Tiberius ami- cissimi non erant, alterum tamen apud alterum genere ac necessitudine et dignitate multum valuisse quisquam negabit. Quod si forte non concedes, multo saepius scito Germanicum commemorari in epistulis„ex Ponto“, quam in Tristibus, ibidem multo saepius quam Tiberium, quin etiam poëtam carmen de Tiberii triumpho(e. P. II 1) misisse ad Germanicum.*)
*) Vehementer errat Goldscheider(l. c. pP 6):„epistula e. P. II. 1 a. p. Ch. n. 12 Romam missa triumphi Germanici a Pannoniis acti accuratam imaginem effingit; quod bellum a. p. Ch. n. 7— 10 gestum Ger- manico prim am occasionem dedit ad probandam virtutem.“


