Aufsatz 
De retractatione fastorum ab Ovidio tomis instituta / scripsit Guilelmus Knoegel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

31

sed ad Capitolium referenda esse ex ipso verbi arcis usu Ovidiano appareat*), illos versus dubitationem non habere mihi persuasum est; cfr. p.

Quae cum ita sint, primum Fastorum librum talem fere esse Merkelio assentior, qualem poëtam, si per fatum ei licu- isset, editurum fuisse verisimile sit; neque in eo offendo, quod uno loco(vv. 295 sq.) non perfectus et perpolitus est. Reli- quos autem libros omissa dedicationis diversitate minus quam illum limatos esse eidem concedo. Verum dissentio paullum a Merkelio, quod delacunis in primo libro suppletis verba facit, certe hoc dicens modum excedit, nam quae in primo Fastorum libro non retractato fuerint lacunae, omnino sciri nequit.

D. Cur Fastos retractatos dedicaverit Ovidius Germanico.

Restat, ut exponam, cur tandem opus rectractandum statuerit poëta inscribere Germanico, quae quaestio ut per se ipsa gravis est, ita eo magis tractanda videtur esse, quod offen- sionem hine petivit Riesius. Qui sic arbitratur,si titulum gratiae quaerendae causa mutare voluisset[Ovidius], a Tiberio, non a Germanico gratiam quaerendam fuisse(ed. praef. p. VI., ann. phil. a. 1874. p. 568); cfr. Burm. adn. Trist. II. 551. Loersius igitur rem sic exponit(l. c. p. 4):post septimum vel octavum exilii annum, cum Augustus iam dudum fato functus esset, nova exuli nescio quo casu spes affulsisse videtur in Caesare Germanico, qui ea tempestate rerum bellicarum gloria

*) Ovidium multis locis caelum appellarearcem velarces satis constat; cfr. met. I 27(summa in arce), I 163(summa arce), v. II, 33(phac arce), II 306, XV 858, amor. III 10, 21, Fast V 34, 41, VI 387; Trist. IV 3, 5; V 3, 19; cfr. vernacula linguaHimmelsgewölbe; at nullo loco pro verbo caeli dicit hic poëtaarcem Jovis'(v. I 85: arce sua); sed idem quodam studio et amore Capitolium sic appellare solet, non quo illa vox adarcem, quae est montis Capitolini alter collis, referenda sit, sed quia Capitolium propter templum illud magpificentissi- mumsedes(vel arx) Jovis Optimi Maximi erat; cfr. Tac. hist. III. 72, IV 54(integra Jovis sede); Fast. II 70(inque Jovis summa caeditur arce bidens), IV 635(pars cadit arce Jovis), VI 18(quae stat in arce Jovis); Tibull. II. 5, 26(et stabant humiles in Jovis arce casae). De sententia cfr. Trist. I. 5, 69 sq., II. 217 sq., III. 7, 51 sq.