30
corriguntur versu VI 295: „esse diu stultus Vestae simulacra putavi“.
Cum non dubium sit, quin poëta, si totos Fastos perpolivisset, priorem locum mutaturus fuerit, non videtur eos perpolivisse. Idem haud scio an pateat ex vv. 793 sq.: „tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim ante Palatini condidit ora iugi.“ et ex vv. VI 795 sq.: „tot restant de mense dies, quot nomina Parcis, cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae.“;
res enim his locis prolatas fusius exponere non modo potuit, sed etiam debuit Ovidius, nisi forte putamus res gravissimas eum adumbrare quam narrare maluisse. Illud quoque fortasse ex eadem causa pendet, quod duo versus(V. 582 et VI. 660) in verba tetrasyllaba exeunt, quam neglegentiam Ovidius in carminibus limatioribus vitare solet. Nam quod Riesius(ed. III. p. V.; ann. phil. a. 1874, p. 569), cum tetrasyllabus versuum exitus in Tristibus et in epistulis„ex Ponto“ non ita raro inveniatur, illos versus Tomis suspicatur factos esse, haec con- iectura eis, quae supra de posterioribus quinque libris docui- mus, repugnat. Sed utcunque de hac re iudicamus, hoc constat primum quoque librum uno quidem loco non limatum esse; recte enim dixit Peter(ann. phil. a. 1875, p. 505) vv. 295 sq. repugnare versui 2; namque ut supra exposui(p. 11 adn.) v. 295 sq. poëta rationem non habet— paene dixi: habere oblitus est— prologi mutati. De aliis tamen locis, quos idem putat referendos esse ad primum librum non pror- sus perpolitum, ei non assentior; de versibus igitur 223 sqq. et v. 257 verba iam feci(cfr. p. 21 sqq.), item vv. 709 sqq. (efr. Peter adn. ed. part. II.) et satis incerti sunt(cfr. quae adn. p. 18) et, si inter se paullum discrepant, hanc discre- pantiam tollere Ovidius noluit; certe retractatione non egent. Etiam de vv. 85 sqq. a Petero dissentio, quos cum eis, quae antecedant et sequantur, non arcte cohaerere Riesio(vol. III. p. IX) concedens Tomis additos esse putat(ed. alter. part. II adn. ad h. l.). Nam cum verba„arce sua“ non ad caelum,


