29
tatur, quos si retractasset, res iam in primo libro narratas eum repetiturum fuisse negat. At priori repetitioni causam subesse scias vel potius omnino nullam ibi esse repetitionem; nam vv. I. 151 sqq. sunt de vere frigoribus opposito, de vere, anni tempore hominibus grato et accepto; vv. III. 235 sqq de vere, quod est„tempus fecundum“(v 243).*) Quapropter equidem in illis locis non haereo, neque minus facile offensio de vv. I. 391 sqq. et VI. 319 sqq., quibus locis eisdem Mer- kelius(prolegg. p. 165) argumento utitur, mota sic explanari potest, ut quadam fabulae similitudine concessa opponamus altero loco de Priapo et Lotide agi, altero de Priapo et Vesta; altero de die Baccho sacrato, altero de die Cybelae sacrato; atque quid ad Ovidium, quod hae narrationes inter se similes erant! Cfr. Ries. ann. phil. a. 1874, p. 565. Addit Goldscheider (l. c. p. 20) illic quaeri, cur asinus Priapo immoletur, hie cur ornetur floribus.**) Gravius etiam est illud, quod, cum poëta in re describenda tam lascive se gerat, quam in Tristibus et in libris„ex Ponto“ non consuevit, vv. I. 391 sqq. Tomis factos esse plane negandum est. Itaque utramque narrationem Ovidium, priusquam relegaretur, scripsisse statuo; et sane tales nugas dum Romae quidem erat, etiam bis narrare non super- vacaneum esseputavit; cfr. amor. III. 2 sqq. et art. I. 135 sqq. (efr. Teuffel. hist. litt. Rom. ed. IV. p. 247, adn. 7). Quod nisi vv. I. 391 sqq Tomis exarati sunt, irritum fit Peteri argu- mentum.
Admodum pauca igitur videmus recte collegisse Mer- kelium et Peterum indicia, quibus excepto libro primo Fastos non satis limatos esse veri simile fieret. Nonnulla omiserunt, neque ea levia: velut satis mirum est, quod vv. III. 45 sq.:
„Vestae simulacra feruntur virgineas oculis opposuisse manus.“
*) Idem vidit Goldscheider(1. c. p. 20).
**) Quem tamen miror, quod, cum recte dicat(p. 20):„quare non est, cur poëta hos locos librorum III. et IV. in retractatione reicere de- buerit“ sibi ipsi discrepans pergit:„sed uno tenore eos omnino non con- scripsisset“. Nempe si non est, cur illos reicere debuerit, item non est, cur uno tenore non conscribere potuerit.


