28
„Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt
hic, ubi fit docta multa corona manu.“ „carmen Ovidianum hac parte imperfectum esse“ cogit; ubi cum agatur de templo Larum publicorum, in summa sacra via aedificato et ab Augusto renovato, sane mirum est, quod„tam insigne tamque tractabile principis factum tam exiliter adno- tatur.“ Ad hos gitur locos a Merkelio indagatos, quibus unus infra addetur(p. 29), alii, quos Peter investigavit, accedunt. Atque omnes posteriorum quinque librorum ille huc refert, qui ad ipsum poëtam Romae vitam degentem pertinent; quos eum mutaturum vel aliquid de exilio suo additurum fuisse arbitratur, si in omnes Fastorum libros pariter studium contulisset; exempli causa affert v. III. 661. vv. IV. 377 sqq., 905, VI. 395 sqq.; addere potuit v. VI. 219 sqq., etiam vv. IV. 685 sqq. et VI. 417 sq., qui uterque locus ad Sulmonem, poëtae patriam, per- tinet. At tantum abest, ut equidem idem de hoc argumento iudicem, ut Ovidium, si Fastos penitus perfecisset, etiam vv. IV. 81 sqq. deleturum fuisse censeam, quibus aperte eius exi- lium designatur. Cur ita existimem, discas ex hoc ipso loco: „ergo age, tam longas sed supprime, Musa, querellas, non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.“*) Aliter res se habet de v. I. 540, quo versu Ovidii exilii— licet huc spectet— tamen non mentio fit aperta: talia sane non abhorrent a poëtae consilio, quod in Fastis condendis habuit (efr. I. 1 sqq.). In hunc igitur modum haud scio an ille locos allatos mutare potuerit, neque tamen ex eo, quod non mu- tavit, effici debet libros II sqq. ultima lima carere; scilicet maxime Ovidio cavendum erat, ne nimius in talibus rebus et molestus fieret.
Neque vero minus Peter videtur errare de o, quod vv. I. 151 sqq. et III. 235 sqq. atque vv. I. 391 sqq. et VI. 319 sqd. in universum inter se consentiunt; nam cum nulli posteriorum quinque librorum loci similem in modum sibi con- sentiant, hos libros poëtam non retractavisse Peter argumen-
*) Quod si ita est, etiam veri similius est versus, de quibus agitur, Tomis a poëta inculcatos esse per occasionem forte datam; efr. p. 12 adn.


