27
C. De levioribus indiciis retractationis.
Eis quae exposuimus, Fastorum dedicationem mutatam et ideo retractationem Tomis institutam esse comprobavimus. Transimus igitur ad ultimam partem commentationis de re- tractatione Fastorum ipsa, quaerentes, num primus liber per- politus, reliqui non sint perpoliti. Horum igitur librorum hos locos Merkelius in medium profert, quippe qui lima careant: II. 359:
„adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas.“ Plures hoc versu causas ille dicit promitti, unam commemorari. At— ut taceam de Heinsii coniectura„causam“— recte dicit Peter h. J. plurali uti Ovidium, simul respicientem, quae fuerit causa Latina nominis„Lupercalis“(vv. 381 sqq.), quam ad explicationem eo libentius accedo, quod poëtae versus ratione servata scribere licuit:„causam“. Neque in eo cum Merkelio offendo, quod Ovidius v. III. 442 sq.:
„arsit et in solida fixus Olympus humo.
stat quoque capra simul.“ iuxta Olympum capram commemorat: hae sunt sane minutiae. Etiam quae idem(prolegg. pp. 73 sq.) disserit de vv. IV. 901 sqq.:
„sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit, in medio cursu tempora veris erunt, et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles, signaque dant imbres, exoriturque Canis.“ reicio: oppono cum Petero haec Columellae verba(X. 2,36): „XI. Kal. Maias ver bipartitur, pluvia et nonnunquam grando“. Melius certe argumentum ille vir doctus sumpsit ex vv. IV. 948:„nunc me grandius urget opus“ et ex v. V 148;„interea Diva canenda Bona est“; neque enim negari potest plura his locis poëtam promittere quam praestare, cuius rei causam haud improbabilem habemus, si posteriores quinque libros statuimus non correctos esse. Nam quo iure Loersius verba„grandius opus“(IV. 948) ad omnes versus referat, qui sunt inter v. IV. 948 et V. 183, nescitur. Denique Merkelius(prolegg. p. 123) non sine iure ex vv. VI. 791 sq.:


