26
c. concluditur argumentatio.
Jam, ut singulas disputationis partes melius perspiciamus, ea, quae adhuc exploravimus, animo complectamur; sunt haec: I. Trist. II. 549 sqq. et Fast. I1 sqq. inter se discrepant;
II. Germanicus appellatur in primo Fastorum libro quin- quies(vv. I1 sqq., 63 sq., 285 sq., 589 sq., 614), semel in reliquis(IV 81 sq.); contra Augustus in primo libro non appellatur, in reliquis nonnunquam;
III. in primo libro novem loci(vv. 67 sq., 283 sqq., 389 sq., 479 sqq., 533 sqq., 540, 613 sqq., 637 sdq., 709 sqq.) referendi sunt ad poëtam relegatum, unus in reliquis (IV 81 sq); unum locum Romae scriptum esse apparet isque in tertio libro inest(III 10);
IV. nullus primi libri locus pertinet ad Augustum vivum, sed omnes, quibus quidem tempus satis definiatur, ad eum mortuum, contra multi reliquorum librorum ad Augustum vivum spectant; unus obstat IV 81 sq.
Concedes, opinor, casu accidisse non posse, ut et dedi- cationis et temporum discrimen intercederet inter primum librum et reliquos; potius dedicationis mutatio(I. II.)— et operis retractatio, qualis quidem ex illa pendebat— a poëta Tomis (III) post mortem Augusti(IV) instituta ad nullum nisi primum librum pertinet(II. III. IV). Tempus etiam accuratius definiri potest, si pacis non raro in libro Fastorum primo commemo- ratae rationem habemus.(Quae cum fuerit anno I7 p. Ch. n., eodem a poëta retractationem coeptam esse veri simile est; ex eadem coniectura patet, cur solus liber primus retractatus sit; paullo enim post Ovidius mortuus est. Quae si ita sunt, versus IV 81 sqq. per occasionem forte oblatam Tomis insertos esse neque quidquam ab diiudicandam Fastorum condicionem inde cogi recte Merkelius vidit; cfr. p. 12; item VI 92
„placidi numen opusque ducis.“ et VI 763 „non ego te, quamvis properabis vincere, Caesar“ ctt. intellegendus est Augustus(cfr. p. 13).


