23
„Ara mihi posita est parvo coniuncta sacello: haec adolet flammis cum strue farra suis“.
Reliqui autem iani erant nihil nisi„transitiones perviae“ (Cic. de nat. d. II 27): non erat in eis ara, non Jano sacri- ficabatur. Accedit, quod in templis quidem omnibus Jano fuisse aras eique sacrificatum esse consentaneum est; tum Ovidius dicere non potuit„tot iani“, si de tribus solis templis cogi- tasset, quae Romae fuerunt(Pet. ed. part. II ad h. l.). Quid igitur? Interrogatio v. 257:„cur stas sacratus in uno?“ non pertinet ad templum Jani, sed ad„transitionem perviam“ cum sacello coniunctam, respondetur v. 275 non de templo Jani, sed de„transitione pervia“¹. Quae si ita sunt, quid v. 257, qui est de ianis, ad vv. 223 sqq., qui de Jani templis? Sed ut concedam Petero poëtam tum, cum v. 257 scripsit, de dedi- catione templi, quod iuxta theatrum Marcelli erat, nihil pro- ferre potuisse, rem cum Riesio ita expedio, ut restaurandi illius templi eo tempore, quo v. 257 scriptus est, initium statuam factum esse, cui coniecturae nihil obstat. Nam cum initio facto futura eius pulchritudo haud dubie iam appareret, optimo iure Janus dixit:„nos templa aurea iuvant“.
b. Ad Augustum mortuum loci alii, alii ad Augustum vivum spectant.
x. hi ad Augustum mortuum.
Deinceps de eis locis placet disputare, e quibus Augustum aut vivum aut mortuum esse elucet. Hi igitur loci, quos eosdem in exilio exaratos esse supra docui(p. 14 sqq), post Augusti mortem scripti sunt: IV. 81 sqq., I. 67, I. 283 sqq., I. 389 sq., I. 481 sq., I. 533 sqq., I. 540, I. 637 sqq., I. 709 sqq. Unum addo, quem, quo melius diiudicaretur, hic quam illic tractare malui: I. 613 sqq.:
„Augeat imperium nostri ducis, augeat annos, protegat et vestras querna corona fores. auspicibusque deis tanti cognominis heres omine suscipiat, quo pater, orbis onus.“
Quis est ille dux? quis est heres? Peter miro quodem casu deceptus et Goldscheider(l. c. p. 23) heredem Tiberium


