22
primum enim illos repugnare opinatur eis, quae paucis versibus ante de antiquorum temporum simplicitate dicta sint, deinde non consentire cum v. 257.:
„cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno?“
Sed rem accuratius discas velim ex eis, quae Peter ad h. J. in altera editionis parte adnotavit. Cum Petero autem potissi- mum mihi res est, quod ea, quae Merkelius(prolegg. p. 263) adumbravit, pluribus verbis exposuit. Argumentum igitur priore loco allatnm ita refellere animum induxi, ut paucis, quae sit sententiarum inde a v. 191 cohaerentia, doceam. Atque Janum sic fere loquentem facit Ovidius:„Quantopere tibi tua saecula ignota sunt(de verbo fallendi v. 191 efr. Trist. I. 2,97, IV. 2,17), qui„dulcia“ et„stipem“ quasi pro rebus inter se op- positis habere videaris. Scito pecuniae quoque quandam dulcedinem assignandam esse. Etenim iam ipso Saturno reg- nante lucro omnes operam dederunt. Paullatim crevit„sacra illa auri fames“, nunc est summa. Nihilo minus quaeris, num stipis auspieium utile sit? Aera dare olim mos erat, nunc ea sunt omen deterius, melius omen est aurum. Mihi quoque, ut hoc addam, huius saeculi usus probatur; templa enim aurea me iuvant, quamquam antiqua non sperno.“ Ex hac inter- pretatione perspexeris et vv. 198 sqq, qui sunt de an- tiquorum temporum simplicitate, non satis re- spondere eis, quae antecedunt et sequuntur— digreditur potius Ovidius, ut fere solet, de eis, quae exponere in animo habet— et vv. 223 sqq, de quibus quaestionem instituimus, non arcte cum eis, qui praecedunt, co- haerere. Discrepantia autem inter duos locos non est.
Venio ad alterum Peteri argumentum. Proficiscitur igitur huius argumentatio ex v. 257: ab eodem refutatio incipiat. Hunc enim versum vir doctissimus sic explicat, ut ex eo unam tantummodo Jani statuam Ovidio notam fuisse dicat apparere. At si verba ipsa et versum, qui sequitur, spectamus, hoc solum discimus, in uno iano Jano tribui honores divinos(„sa- cratus“), quem ianum situm esse, ubi ille„templa duobus foris iuncta“ habeat. Cfr. quod respondet Janus v. 275 sq.:


