Aufsatz 
De retractatione fastorum ab Ovidio tomis instituta / scripsit Guilelmus Knoegel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

paullo vel multo incertiores sunt eis, quos supra ênumeravi. Versus igitur I. 126 etiam omissis eis, quae de dedicatione mutata perscrutati sumus, exilium tamquam redolent. Poëta enim et animum valde demissum prae se fert et Germanicum maxime adulatur; cfr. v. 3pacato vultu, v. 4timidae navis, v. 5levem honorem, v. 16pavidos excute metus, v. 17 sq.:da mihi te placidum, dederis in carmina vires: ingenium vultu statque caditque tuo; vv. 21 sqq.: quae sit enim culti facundia sensimus oris, civica pro trepidis cum tulit arma reis, scimus et, ad nostras cum te tulit impetus artes, ingenii currant flumina quanta tui.

Neque haec coniectura, quae etiam eo firmatur, quod de vv. II. 3 sqq., qui eadem fere continent, idem dici non potest, reicitur Riesii offensione, qui(ann. phil. a. 1874 p. 567) in libri primi prologo nonnulla desiderat de poëtae exilio, de ope a Germanico exspectata deque huius viri gloria militari baec enim omnia a Fastis ipsis abhorrent. Sine dubio igitur primi libri prologus Tomis scriptus est; verum multo incertius est, quod Peter vv. 297 sqq., quibus astrologorum studium laudibus effertur, ab Ovidio exule suspicatur factos esse in honorem Germanici; res enim tota vacillat et claudicat, quoniam a Germanico, Tiberii filio adoptivo, Aratum Latine translatum esse non inter omnes constat. Paullo cautius iudico de vv. 223 sqq.:

nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,

aurea. maiestas convenit ista deo. laudamus veteres, sed nostris utimur annis: mos tamen est aeque dignus uterque coli.

Fusius mihi de h. I. disserendum est, cum quomodo inter- pretandus sit, ab omnibus, quantum scio, dissentiam. Atque verba facit Janus, invocatus a poëta, ut explanaret, cur kal. Jan. Romani stipem inter se dare consuevissent(vv. 189 sq.: stipis adice causam pars mihi de festo ne labet ulla tuo.) Qui respondet vv. 191 226. Versus igitur, quos attuli, a poëta relegato insertos esse duabus de causis Peter affirmat;