Aufsatz 
De retractatione fastorum ab Ovidio tomis instituta / scripsit Guilelmus Knoegel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

5. quos locos poëta scripserit Romae.

Difficilius profecto est ad quaerendum, quos versus poëta exaraverit Romae, quod etiam ea, quae, priusquam relegaretur, acciderant, Tomis scribere ei licuit; cave igitur quidquam effi- cias ex v. III. 541 sq.:occurri nuper. visa est mihi digna relatu pompa vel ex III. 661 sq.;haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures fama vel ex IV. 377 sq.:tertia lux(memini) ludis erat, ac mihi quidam ctt. vel ex IV. 905 hac mihi Nomento Romam cum luce redirem vel ex VI. 395 sqq.:forte revertebar festis Vestalibus illa ctt. Unum tamen locum repperi, quem poëta literis mandavit Romae: v. III. 10:ut huic urbi semina digna dares.

Falso huc rettulerunt Riesius et alii v. I. 243:hic ubi nunc Roma est, v. I. 582:hic ubi pars urbis de bove nomen habet, v. II. 280:huc, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat vulgo legiturhic, ubi, ego ut sententiarum cohae- rentia evadat cum versu 279:transtulit Evander silvestria numina secum legendum esse coniciohuc, ubi, v. V. 93: hic, ubi nunc Roma est; namhic ubi velhuc, ubi est da, wo, dahin wo neque scriptorem existimari debet quam sane opinionem multi tuentur eo ipso loco esse, de quo illis verbis utitur: quid enim? si ita censeremus, Ovidium versum I. 582 in foro boario scripsisse statuendum esset; etiam cfr. I. 258, VI. 792. Poëta potius, ut ipsi quasi rem videamus, operam dare solet, quapropter loquitur deuærix.

y. de locis paullo incertioribus.

Jam animadyverteris, opinor, uno excepto omnes locos Tomis compositos in libro primo inesse, neque dubium est, quin hoc certa ratione cohaereat cum ea re, quod Germanicus eodem loco excepto non appellatur nisi in libro primo. Quod ita esse magis etiam tibi persuadebo, si disseruero de eis Fastorum locis, qui aut ad mortuum aut ad vivum pertinent Augustum. Sed priusquam ad hanc partem disputationis transeam, post- quam pauca locutus ero de primi libri prologo, de nonnullis eiusdem libri locis disputabo, qui et ipsi fortasse Tomis exarati