19
gratia dis domuique tuae, religata catenis iam pridem vestro sub pede bella iacent.
sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas. pax Cererem nutrit, pacis alumna Ceres.“
silentio praetermisi, quem locum primo quidem obtutu ad eandem pacem pertinere putabis; at si diligentius in illos versus inquiremus, ibi rem esse ex eis, quae antecedunt, intellegemus de bellis civilibus confectis, pacem igitur designari domes- ticam; cfr. v. 702„iam pridem.“ Quare num Romani, cum poëta illos scripsit, pace usi sint externa, ex eis ipsis omnino sciri nequit— ita ut nec Riesio assentiar(ann. phil. a. 1874 p. 566), qui omnibus his locis de pace post bella civilia ab Augusto restituta cogitat, nec Petero(ann. phil. a. 1875 p. 503 adn.), qui de quarto hoc loco idem sentit, quod nos de tribus illis.*)
Ut ex vv. I. 697 sqq. nihil cogitur de exilii tempore ita etiam vv. I. 85 sq.:
„Juppiter arce sua totum cum spectat in orbem, nil nisi Romanum quod tueatur, habet“,
quos Peter(ann. phil. a. 1875 p. 502 sq., ed. II. part. II. p. 7) Tomis scriptos esse vult, per se ipsi satis dubii sunt; nam duamquam totus orbis terrarum tum non fuit Romanorum, tamen scriptores Romani hoc haud ita raro dicebant, velut Trist. III. 7, 51 sd.; idem opponit Goldscheider(l. c. p. 16).
*) Goldscheider(I. c. p. 15):„hic locus ad exilium pertinet propter allocutionem Germanici; nam non puto Ovidium in allocutione Augusti ita mentionem ipsius imperatoris neglecturum fuisse.“ De re consentio, causa satis improbabilis est et quae vix cuiquam probetur, si quidem poöëtae licet in libro alicui dedicato eum alloqui adulationibus et honoribus etiam non additis. Magis etiam miror ca, quae ille deiude disputat„dupli- cem pacem ab Ovidio tam subtiliter non distingui, intellegendam esse pacem ab Augusto Romanis datam sempiternam, quam imperator eiusque domus perpetuo defendant et confirment.“ Quando enim erat pax illa sempiterna? quo iure Ovidius duas illas paces— externam et domesticam — confundere et de perpetua pace fabulari potuit? Ceterum cur verba „domuique tuae“ ad complures referenda sint, non de Augusto solo in- tellegi possint, nescio; scilicet poöta domui Germanici gratias agit, quod Augustus hoc genere ortus atrocissima illa bella civilia composuerat.


