18
I. 709— 724; 711 sqq.: „frondibus Actiacis comptos redimita capillos Pax ades et toto mitis in orbe mane. dum desint hostes, desit quoque causa triumphi. tu ducibus bello gloria maior eris;“ vv. 721 sq.: „utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet ad pia propensos vota rogate deos.“ Ad hunc locum addo vv. I. 67 sq., quos, quia per se ipsi non apte diiudicari possunt, huc distuli: „dexter ades ducibus, quorum secura labore otia terra ferax, otia pontus habet“. Denique reminiscaris velim ea, quae de vv. I. 285 sqq. (p. 14 sq.) disputata sunt. Hos locos collegi, quod, cum ubi- que agatur de pace, de eadem agi pace existimo. Nam cum neque quidquam inter eos intercedat discriminis et ubique pax intellegenda sit externa(cfr. v. 712.„toto in orbe“, v. 68. „terra-pontus“ h. e. terra marique), poëtam incredibile est ter verba facere de pace in eodem libro neque de eadem cogi- tare. Itaque quoniam de vv. 285 sqq. res in aperto est, re- liqui quoque loci ad pacem Germanici triumpho Germanico paratam pertinent. Quae si recte disputata sunt, vv. I. 709 sqq. et vv. I. 67 sq. exilium quasi sibi vindicat neque operae pretium est eadem repetere, quibus Merkelius(prolegg. p. 265) inde a Christo nato— et prius poëtam Fastos condere coe- pisse minime veri simile— usque ad id tempus, quo Ovidius relegatus est, nullum annum p„sine bello fuisse“ docet.*) Sed forsitan mireris, quod vv. I. 697— 704: „Bella diu tenuere viros. erat aptior ensis vomere. cedebat taurus arator equo. sarcula cessabant, versique in pila ligones, factaque de rastri pondere cassis erat.
*) Dubitari potest, utrum lauri dicantur frondes Actiacae v. 710 propter victoriam ipsam Actiacam— victoris enim sunt lauri— an propter templum magnificentissimum in promontorio Actiaco Apollinis, cui lauri sacratae sunt; cf. Met. 13, 714 Apollo Actiacus, Verg. Aen. 8, 704 Apollo Actius, Fast. VI. 91 laurus Apollinea. vide lex. Georgesianum.


