17
conditi in illam exclamationem erumpere.“ A quo viro dis- sentio ideo— quae res adhuc prorsus neglecta est—, quod Ovidius, dum Romae quidem versabatur, vix habebat, cur Evandrum felicem fuisse diceret, cui ille locus exilii esset: certe Evander potius patria cesserat, quam in Latium relegatus erat. Itaque si Ovidium statuamus illa verba addidisse Romae, vix intellegatur, cur addiderit: ab exule cur inserta sint Ovidio pentametro priore deleto, nemo non videt.*) Aliter res se habet de exclamatione, quae exstat v. VI. 666:
vexilium quodam tempore Tibur erat.“
Nam similitudine, quae intercedit inter hunc versum et vv. e. P. 1. 3. 81 sq.: „quid referam veteres Romanae gentis, apud quos exulibus tellus ultima Tibur erat?“ non modo nihil comprobatur, sed etiam hoc ipso epistularum loco docemur Tibur re vera remotissimum veterum Romanorum exilium fuisse, et poterat Ovidius illo Fastorum loco iam Romae hoc addere ad lectorem docendum. Quare equidem versu VI. 666 exilii Ovidii rationem haberi negaverim et accedo ad sen- tentiam Merkelii(prolegg. p. 258 et p. 262). De vv. I. 613 sqq. cfr. p. 23 sq. I. 637— 650. 639 sq.: „nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam, nunc te sacratae constituere manus“; vv. 645 sqq.: „causa recens melior, passos Germania crines porrigit auspiciis, dux venerande, tuis. inde triumphatae libasti munera gentis, templaque fecisti, quam colis ipse, deae.“ Mentionem h. I. facit poëta aedis Concordiae anno X. p. Ch. n. a. Tiberio P. Dolabella C. Silano consulibus dedicatae,„uti gravis testis Verrius perscripsit in Fastis Praenestinis.“(Merk. prolegg. p. 125).
*) Verba postea inserta esse vel eo probabile sit, quod nunce satis languida est repetitio„fuit“ verbi in eis, quae sequuntur,„nec mora longa fuit“, quam ab initio exstitisse non veri simile esse arbitror.


