16
et qui sequuntur, solos Tomis poëta non addidit, versus autem 479— 499 si intercidunt, omnia plane procedunt. Atque re vera satis supervacanei sunt, cum cur poëta causas interpretans Carmentalium matrem multis verbis consolantem faciat Evandrum, vix appareat. Tum eisdem, quibus hic, exemplis Ovidius utitur in tertia libri primi epistula e. P.; de Cadmo cfr. v. 77: „liquit Agenoridas Sidonia moenia Cadmus“; de Tydeo v. 79: „venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus“; de Jasone 75 sq:„exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam,— quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua“. I. 533— 536: „inde nepos natusque dei, licet ipse recuset, pondera caelesti mente paterna feret. utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, sic Augusta novum Julia nomen erit.“
Nepos ille natusque dei(v. 533) est Tiberius, natus (adoptivus) Augusti, nepos Caesaris; dicit igitur h. l. poëta idem, quod Tacitus narrat ann. I. 11:„versae inde ad Tibe- rium preces, et ille varia edisserebat de magnitudine imperii, sua modestia“ ctt.; cfr. e. P. IV. 13, 27 sq:
„esse parem virtute patri, qui frena rogatus
saepe recusati ceperit imperii.“
De vv. 535 sq. cfr. Tac. ann. I. 8:„nihil primo senatus die agi passus nisi de supremis Augusti, cuius testamentum inlatum per virgines Vestae Tiberium et Liviam heredes habuit. Livia in familiam Juliam nomenque Augustum adsumebatur.“ Ex his locis vv. 533 sqq. Tomis exaratos esse luce clarius perspicitur.
I. 540: „felix exilium cui locus ille fuit.“
His verbis ad Evandrum, qui ex patria pulsus in Latium pervenerat, referendis significare poëtam ipsius quoque exilium omnes fere— quamquam Riesius(ann. phil. 1874, p. 568) et Goldscheider(l. c. p. 16) non sine dubitatione hanc sententiam tuentur— inter se consentiunt. Loersius solus Ovidium„com- munem“ opinatur„et vulgarem sortem exulantium spectantem et simul cogitatione oppidi ab Evandro in nova patria sua


