Aufsatz 
De retractatione fastorum ab Ovidio tomis instituta / scripsit Guilelmus Knoegel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

facit neque alia nobis nota sunt, adiisse vix quisquam sibi persuadeat; ceterum si adiisset, id non praetermissurum fuisse eum credibile sit. Quapropter recte coniecit Merkelius Ovidium Sapacos et Haemi accolas vidisse in ipso itinere, quod Tomos faciebat, cfr. Trist. I. 10. 23:nam mihi Bisto- nios placuit pede carpere campos. Loersius sane de eis quae modo de Ovidii itineribus exposui, strictim levi mota dubi- tatione verbisexta canum vidi quidquam veri subesse negat. Ovidium enim saepe talia dicitfinxisse ac novum hoc arti- ficium invenisse, quo carmen suum adornaret atque instrueret eique et novitatem et varietatem et motum et actionem atque inde suavitatem compararet(l. c. p. 7 sqq). At cur poëtae verbis non credamus, non video; cfr. de Trist. II. 551 sq. p. 6 sq. Accedit, quod omnes alii loci spectant ad ea, quae Romae inque regione finitima poëta se ipsum vidisse vel audivisse dicit: verum hoc loco agitur de eis regionibus, quas Ovidium ante exilium nemo Romanus vidisse credebat. At similiter poëta se a dis doctum esse fingit, quod idem incredibile erat. At hae res, quas Loersius sane confundit, scparandae et segre- gandae sunt; ctenim aliud est, num poëta a dis se doctum esse poetice fingat, aliud, num mentiatur se vidisse regiones nunquam visas neque ita facile videndas. I. 481 486: sic erat in fatis nec te tua culpa fugavit, sed deus; offenso pulsus es urbe deo. non meriti poenam pateris, sed numinis iram. est aliquid magnis crimen abesse malis. conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra pectora pro facto spemque metumque suo. Credideris poëtam ipsins animum his verbis consolari, non Carmentam animum Evandri; adeo omnia quadrant ad exilium Ovidii. Recte igitur vidit Peter locum exilio assignan- dum esse. Quid? Ego modum coniciendi excedere mihi non videor, cum omnes versus, quibus Carmenta filium admonet, ut viriliter ferat fortunam adversam, eidem tempori tribuo; nam illos sex versus, cum arcte cohaereant cum eis, qui antecedunt,