24
esse putant, ducem igitur esse Augustum; videtur Peter ne- glexisse hoc prorsus abhorrere ab ea, quam de Fastorum libri primi condicione habet, sententia, id quod eo magis miror, cum illa interpretatio tantum absit, ut ulla re comprobetur, ut paene eis ipsis, quae adhuc de Fastorum retractatione enucleavimus, reiciatur; si qua dubitatio restabit, infra removebitur. Accedit, quod non Augustus omine nominis Augusti onus orbis suscepit, sed post onus demum sus- ceptum eo nomine ornatus est, Tiberius autem sane eo omine suscepit orbem regendum. Tiberius igitur est ille dux et pater. Etenim quod fortasse oppones Caligulam„tanti cogno- minis heredem“ non fuisse Tiberii filium(v. 616„quo pater“), nemo, quoad Ovidius vixit, illum heredem exspectavit, sed Drusum, Tiberii filium e Vipsania Agrippina. Etiam v. 608: „hic(Augustus) socium summo cum]Jove nomen habet“ ad hanc explicationem quadrat. Nam ut etiamnunc dicere possumus: „Ludovicus IX, rex Francogallorum, socium cum Deo ipso nomen habet“— unde minime efficitur Ludovicum IX. vivere—, sic Augustum vivum esse ex illo versu minime apparet.
g. hi loci ad Augustum vivum spectant.
II. 15 sqq. cfr. p. 9 sqq.
II. 59 sqq. v. 65: „dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos.“
II. 119 sqq. vv. 131 sq.:
„hoc tu per terras, quod in aethere Juppiter alto, nomen habes: hominum tu pater, ille deum.“
II. 637 sq.:
„et bene vos, bene te, patriae pater, optime Caesar, dicite suffuso sub sua verba mero.“*)
III. 9 sq.; cfr. p. 20.
III. 115 sd. efr. p. 11 8.
III. 415 sqq.; vv. 426 sqq.:
*) Quominus duos locos(II. 119 sqq. et 637 sq.)„etiam post mor- tem Augusti servari potuisse“(Goldscheider J. c. p. 23) statuamus, verba ipsa obstant.


