12
convertere Ovidium in libro altero et tertio, ad illum in primo et quarto, quaestio non ita perspicua est, cum facile appareat non potuisse poetam primum quartumque librum Augusto, secundum autem et tertium Germanico dedicare, neque quid- quam restat— si quidem rem ad certam rationem referre volumus— nisi ut difficultates, quas unum vel alterum locum praebere necesse est, explicatione probabili removeamus. Atqui si vv. IV. 81 sqq. nihil valere ad diiudicandam dedicationis condicionem doceri poterit, quid obstabit, quominus librum primum Germanico, reliquos Augusto sacratos esse censeamus? Hoc igitur haud ignorans Merkelius illos versus a sententiarum cohaerentia prorsus abhorrere primus animadvertit, unde pro- fectus eos per occasionem Tomis additos esse statuit senten- tiarum cohaerentiae ratione non habita(prolegg. pp. 257 sq.). Mirum sane est, quod Loersius de desperata ope a Merkelio adhibita fabulatur— sit venia verbo— illum existimare ratus locum, de quo agitur,„ab aliena manu postmodo obtrusum aut undeunde sumptum temere huc transpositum esse et in- culcatum“(I. c. p. 6).*) Quod si a Merkelio res recte explanata est, versum I. 31:
„est tamen et ratio Caesar, quae moverit illum“ et versum I. 701:„gratia dis domuique tuae....“ ut referamus ad Germanicum, ratio postulat, contra ad Augustum vv. IV. 19 sqq.:
„si qua tamen pars te de Fastis tangere debet,
Caesar in Aprili, quo tenearis, habes. hic ad te magna descendit imagine mensis et fit adoptiva nobilitate tuus.“
*) Goldscheider(l. c. pp. 22 sq) et ipsum se nescire fatetur„quo- modo intellegendum sit aliquid per occasionem inseri;“ sed cum ille dicat „apparet igitur eum[Ovidium] hunc librum iterum legisse, cogitando per- secutum esse, quaedam inseruisse, ubi commodissimum esset“— id quod minime argumentis confirmare potest—, cur nos non cum Merkelio et Petero meliore probabilitate statuamus Ovidium illa verba addidisse, cum quando Fastos tamquam cursim legeret et ipsa patriae commemoratione praesentis miserrimi status admoneretur, id quod condicione quidem libri probatur?


