11
malis, tamen cur vv. 15 sqq. non pertincant ad dedicationem, non video.*) Aliter se habent vv. II. 63 sqq: „templorum positor, templorum sancte repostor, sit superis, opto, mutua cura tui. dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos proque tua maneant in statione domo“ et vv. II. 127 sq.: „sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen eques.“
IIos sane locos nihil valere ad dedicationem haud scio an Riesius recte iudicaverit; addi potest v. III. 428:
„vivite inextincti, flammaque duxque, precor.“
Contra, sie quidsentio, Riesius prorsus falso accepit vv. III. 115sq.: „sed erat reverentia faeno, quantam nunc aquilas cernis habere tuas.“
Sic enim ille existimat„tuas“ pronomen fortasse spectare ad Martem(ed. part. III. p. VI. adn.); at cum prorsus haec opinio abhorreat a ratione grammatica, equidem me nescire profiteor, quomodo in eam vir doctus inciderit. Sine dubio de nullo nisi de Germanico aut de Augusto cogitari debet. Atqui aquilae quasi assignari possunt nemini nisi ei, qui summam imperii tenet militaris. Ad Augustum igitur illi versus referendi sunt. Quod si ita est, cum de apostropha, quae vocatur, omnino cogitari nequeat, ille quoque locus spectat ad Fastos Augusto dedicatos.
Colligamus animo, quae disseruimus! Et Germanicum igitur videmus et Augustum affari poëtam in Fastis et ita affari, ut ad dedicationem verba pertineant. Itaque existit hoc loco quaestio subdifficilis dubitaturque, qui libri in universum Augusto, qui sacrati sint Germanico; sed quoniam ad hunc vidimus se
*) Peteri conicctura etiam irritum fit id, quod Goldscheider(I. c. p. 18) de opere non uno tenore confecto concludit ex discrepantia, quae est inter I. 2„lapsaque sub terras ortaque signa canam“ et I. 295 sqq: „Quis vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque, dicere? Promissi pars sit et ipsa mei“ sqq. Nam sanevv. I. 295 sqq. quadrant ad prologum libri alterius, in quo nihil est de astrologia.


