10
„nunc primum velis, elegi, maioribus itis.“ Hoc autem quadrare negat ad eam rem, quod iam primo libro eodem metro usus eadem Ovidius tractaverat, quae altero et eis qui sequuntur, tractare in animo habet. Deinde ut summam poëtae neglegentiam animadvertamus, optimo iure monet, qui quamquam praecedat versus:
„alter ut hic mensis, sic liber alter eat“ verba„nuno primum“ ad omnes Fastorum libros referri velit. De- nique hunc cum primi libri prologo comparans magnam inter eos intercedere similitudinem ostendit. Ex his igitur rebus Peter con- cludit„alterum pologum, toti operi destinatum, Tomis retractatum et in hanc formam redactum esse, quam nunc initio primi libri scriptam videremus“(I. c. p. 13), alterum autem post Ovidii mortem ab eo, qui Fastos edidisset, esse inventum et falso in initio libri proximi positum; illo eiecto omnia plane procedere. Concedendum esse opinor hanc Peteri coniecturam, ut singu- larem prae se ferat sagacitatem, ita summam habere veri si- militudinem. Hoc quidem constat in libri alterius prologo esse difficultates, quae quomodo aliter tolli possint nescitur; nam ea, quae Riesius ann. phil. a. 1874 p. 569 sq. contra Peterum attulit, levissima sunt; refellitur a Petero ann. phil. a. 1875 p. 505. Eidem Goldscheider frusta repugnat(I. c. p. 18 sq), qui„admirans felicitatem in illustranda eadem Fastorum ratione“ magnam negat esse similitudinem inter primos libri primi et alterius versus et vv. II. 3— 18 ad dedicationem minime spectare contendit. Concedit igitur Goldscheider Fastorum rationem bis illustrari— num repititionem feramus molestam, non quaeren- dum est—; idem cum nihil proferre potuerit contra cetera Peteri argumenta— potius ipse profitetur alterius libri prologo„opponi Fastos prioribus carminibus, non secundum Fastorum librum primo“—, vix cuiquam persuadeat vv. II. 3 sqq. poëtam inseruisse initio secundi libri, quippe„qui prooemio careret, quod ceteris libris praepositum esset.“ Quod autem Goldscheider illos versus negat ad dedicationem spectare, concedendum est in alterius libri prologo multa dici de metro elegiaco, quae abesse


