IV. 81 sqq: „Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae!
me miserum, Seythico quam procul illa solo est; ergo age,— tam longas sed supprime, Musa, querelas: non tibi sunt maesta sacra canenda lyra!“*) 6. his locis affatur poëta Augustum. II. 15 sqd: „at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, nomina per titulos ingredimurque tuos.
ergo ades et placido paullum mea munera vultu
respice, pacando si quid ab hoste vacas.“
Cum toto Fastorum opere nihil legatur de Germanici nominibus aut titulis, de Augusti permulta, versus ab Augustum referendi sunt. Adde vv. I. sqd, ubi poëta Germanici laudes silentio praeterit:
„invenies illic et festa domestica vobis.
saepe tibi pater est, saepe legendus avus. quaeque ferunt illi pictos signantia fastos, tu quoque cum Druso praemia fratre feres. Caesaris arma canant alii, nos Caesaris aras, et quoscunque sacris addidit ille dies.
Annue conanti per laudes ire tuorum.“
Ceterum Rieso praef. p. VI. et ann. phill. a. 1884 p. 565 eadem quae nobis sententia probatur, sed poëtam non, quod Augusto opus sacraverit, alloqui eum iudicat, sed hoc„nihil esse nisi formulam quandam“ opinatur,„qua eadem ad Musas quoque et deos omnes et famam livoremque et Romam urbem se convertere soleat.“ cfr. p. 13. At quomodo versus II. 17 sq. explicemus, nisi pertinent ad dedicationem? Praeterea obstat tota huius prologi condicio, de qua primus accuratius disseruit Peter in epistula critica, quam de Fastorum locis quibusdam conscripsit. Inde enim ille proficiscitur, quod poëta v. II. 3 dicit:
*) Versus qui antecedunt 79 sd:
„huius erat Solymus. Phrygia comes unus ab Ida, a quo Sulmonis moenia nomen habent“
omittere malui quam proferre, dissentiens a Riesio et Goldscheidero, Petero assentiens nihil ex eis de Fastorum retractatione perspici posse.


